eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1394. 1629 mei 9. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Dimisimus filium tuum2 cum bonis votis et quicquid ultra a nobis proficisci poterat neque dubitamus amicorum ipsi satis fore, quos illi paterna virtus et sua indoles tradent. Cum multa suppeterent Graecae Romanaeque historiae exempla eorum, quibus literae ad armorum gloriam profuerunt, malui recenti et ob oculos posito uti, plane ut Horatio pater unum e judicibus selectis objiciebat. Solet quippe aetas illa magis praesentibus duci. Is vero, quem imitandum proposui, est

    50

    praefectus vigiliis castrorum nostratium, Wits nomine3, Mylio4 propinquo sanguine conjunctus; si forte aliqua tibi ejus visi memoria. Est is vir in maxima apud principem5 gratia, non fato aulae, sed merito suo. Nam praeter summam peritiam rei militaris, diligentiam incredibilem, omnis generis historias magno suo ac publico usu legit estque et Latine et Graece eruditus, vitae vero talis, quae vel senatoribus praelucere possit. Rogavi meos et illius amicos, ut tuum filium in ejus amicitiam introducerent, cujus non colloquia tantum, sed et aspectus magnum esse possunt et ad virtutem et ad discenda bona omnia incitamentum. Liberis, qui in nostro cursu perseverant, an adjutorem6 jam repereris nescio. Ego interim non cesso quaerere. Obtulit se mihi his diebus unus eorum, quos Germaniae motus suis rebus evolverunt, annorum supra viginti, qui in caeteris laudabiles, in iurisprudentia vero pro aetate plus quam mediocres profectus fecit, et velit id studium persequi, si detur honestus alicubi subsistendi locus7. An tuorum progressus tales sint, ut auxilio ipsis esse possit, ipse rectius videris.

    De Arausione nihil habemus novi. Princeps sedulo videtur curare, ne intelligendo injuriam augeat. Is nunc Silvamducis obsidet. Utinam, quod ad Grollam fecit, et hic faciat et ostendat vinci posse etiam, quae Mauritio restiterunt.

    Vale, vir illustris, cum uxore8 et familia, a me, mea et meis.

    9 Maji, 1629.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 82; Ep. ad Gallos, p. 185.
    2 - Maximilien; zie no. 1389, p. 42 n. 2.
    3 - Sergeant-majoor-generaal Jacob Wyts.
    4 - Cornelis van der Myle.
    5 - Frederik Hendrik.
    6 - Du Maurier zocht voor zijn kinderen ten behoeve van hun studie een gouverneur; zie ook no. 1362, p. 3 en n. 2 aldaar; zie ook no. 1298 (III, p. 364).
    7 - Of hiermede een der in no. 1383, p. 31 v. of elders aan Grotius aanbevolen jongelieden uit de kring van Lingelsheim bedoeld is, valt niet met zekerheid uit te maken.
    8 - Zie no. 1390, p. 43 n. 6.