eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1431. 1629 oktober 1. Van H. Meiling1.

    Pax Christi.

    Cum ad instantiam filii2 in animum meum induxeram ad te, mi clarissime vir et in fide probatissime frater, meas literas dare, erubescebam et subverebar, ne parum frontis habere viderer, quod ignotus de facie T.A. istis onerarem. Sed ab hisce scrupulis liberabar, quamprimum literarum recordarer, quas olim T.A. ad Fredericum de Sande, p.m.3 et ille Arnhemiae, ubi tunc verbi divini ministrum agebam, mihi communicare solebat. Literae illae ut redolebant veram et meram pietatem sic piabus animabus instar meri mireque etiam placebant animumque tuum erga veritatem eiusque amantes luce meridiana clarius ostendebant. Cuius speculum pellucidissimum sunt et libri tui cum pro Deitate et honore I. Christi Salvatoris, tum pro pietate magistratus nostri, adversus modernos Arrianos, haereticos et calumniatores in lucem a te editi atque emissi4. Excusso itaque per haec timore cum pudore, qui etiam viro egeno, ut proverbium fert, sunt inutiles,

    108

    has qualescunque ad T.A. per filium transmitto. Rogoque cum iis etiam atque etiam, ut digneris illi gratificari in sua petitione, qua petit, ut in terra incognita, magistro in arte medicinali exercitato T.A. probato cognitoque possit commendari. Hactenus sese Haghaecomitis in illa professione etiam exercuit et, ut queat ulteriorem faelicioremque in ea progressum habere, Galliam nunc petiit.

    Nova quae hic sunt gesta cummunicabit oretenus melius, quam calamus meus. Itaque ab istis supersedeo et abstineo. Operam et diligentiam, si A.T. aliquam circa commendationem petitam in filii commodum et promotionem ostenderit, compensare omni occasione omnique tempore ero maneboque paratissimus; praesertim precibus meis ad Christum pro te ob faelicissimum laetissimumque tuum reditum in patriam nostram.

    Vale diu, Deo, Reipublicaeque nostrae, mi domine clarissime et in fide probatissime frater. Raptim ex Borculoo. Ao. 1629. 1. 8bris.

    V.A. corpore et animo addictissimus
    Henricus Meilingius

    Onder aan de brief met andere hand: Celeberrimo et probatissimo viro D. Hug. Grotio Iu. Doctori Parisiis.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.L. 749. Eigenh. oorspr. De schrijver was van 1610 tot 1616 predikant te Arnhem. In 1618 heeft hij in verband met de troebelen ontslag genomen.
    2 - Niet nader geïdentificeerd.
    3 - De jurist Frederik van den Sande, ± 1577 te Arnhem geboren en in 1617 overleden. Hij was burgemeester van Arnhem en sedert 1609 raad en momboir bij het Hof van Gelderland; zie over hem ook III no. 1156, p. 143 n. 4. Zie voor de brief van Grotius aan Van den Sande no. 312 (I, pp. 291 vv.).
    4 - Meiling doelt hier o.a. op Grotius' Ordinum Hollandiae pietas ab Calumniis vindicata, Leiden 1613; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 817.