Bellimontii2 adventus, vir optime, cum mihi per se et ob amicitiam, quae mihi cum viro summo parente ipsius intercedit, laetus fuit, tum novum insuper attulit gaudium literas tuas3. Nam ego cum in meis rebus adversis nullum majus habeo solatium recordatione veterum amicitiarum, tum in tua illa sincerissima totus acquiesco et ejus cogitatione respiro viresque recipio.
Sicut autem gratias tibi debeo plurimas pro cura quam liberis meis tanta fide impendis, ita tuorum quoque incommoda mea duco. Quamobrem graviter me afflixisset, quod scribis de afflicta in filio4 ea parte, quae studiis adeo necessaria est, nisi statim addidisses initia spei melioris, quam ut ratam tibi faciat, lucis omnis aeternum fontem pie veneror.
122
Artisewskium5 intellexi ad Atlanticam Platonis ivisse, seu quo alio nomine Novus ille Orbis nuncupandus est, quam multi pacis moram, ego pacis causam apud nos futuram existimo. At tu etiam miraris esse, qui de me in Sarmatiam vocando cogitent, quasi nos ipsos Batavos expertus sim omnibus Sarmatis Sarmatiores. ἀλλὰ τὰ μὲν πϱοτέτυχϑαι ἐάσομεν neque nimium ἀχνύμενοι6.
Slupeckiorum tertius7 ea maxime commendatione, qua fratres8 ipsius ornaveras, impetravit a me, quod nemo hactenus, ut Tacitum cum ipso relegam et ei monstrem, quae ad civilem sapientiam pertinent memor eum ferme in modum transacta a M. Tullio tempora, quae patriae usum ipsius invidebant.
De Grolla quod scripsi9 debui principis virtutibus et meae semper in illam domum venerationi. De Silva ducis consilium tuum haud absurdum est, nisi intelligerem susceptam hanc operam a praeclarissimis ingeniis et quibus proprio inspectu licuit noscere, quorum ego ignoratione labi possem. Egregia sane, ut mones, historiae materia, tanta castrorum opera, mutati fluminum cursus, irriti hostium insultus, pertinax urbis oppugnatio, transitus hostium in Velaviam non alio exitu, quam ut ad munienda certius imperii viscera diligentiam nostrorum excitare et a fortuna ingestum nobis praemium haud minus eo, quod tantis viribus atque consiliis petebatur: facta haec, dum Rempublicam amici reges deserunt, Danus etiam nostra pericula in suam pacem vertit, postremo erepta hosti omnia, quae aut spem dare illi poterant aut solatium et pax ab haud dubie victoribus petita.
Frater meus Wilhelmus morbo impeditus fuit, quo minus te videret, quem jam restitutum valetudini spero non aliunde quam ex ipso intellexeris. Haud aeque felix magnus ille Salmasius10, qui, cum patris11 viri amplissimi visendi causa in Burgundiam ivisset, ibi a quartana et quidem, ut ajunt duplice deprehensus est. Scripsi tamen ad eum de Floro12, non ut curas ejus onerarem, sed ut sciret te, quem maximi facit, sui memorem vivere.
Vale, vir eruditissime, uxor tuam13 salutat, liberi liberos, imo cuncti cunctos.
Lutetiae, 12 Novemb. 1629.
Tuus totus
H. Grotius.