eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    223

    1514. 1630 juni 8. Aan Willem de Groot1.

    Est jam in itinere, mi frater, Bellimontius2, qui et testis erit prosperae valetudinis nostrae et animi amicorum memoris, et tabulam afferet, per quam pictum saltem me conspicias. Nam caeterae spes quam incertae, quam tardae sint, vides. Ecclesiasticorum magnae molitiones, magistratuum partim magna caecitas, plerisque nimium frigus, quibus cor sit pauci. Has ad Medium3 literas ut cures, rogo itemque ad Aysemam4 per D. van der Mylen5. Novi quod nunciemus quicquam est, nisi etiam Confluentem, Sabaudicum oppidum, regis armis cessisse, haud auso se cum copiis contra ferre principe Thoma6. Commeatus jam ad regium exercitum procedunt facilius. De pace sermones, sed incerti. Exspectamus, quid de obsidio Casalis futurum sit et de pace inter Anglum et Hispanum interque Imperatorem7 et Suecum8. Nam de induciis vestris nihil hic metuitur. Nihil malumus quam parentes amicosque omnes intelligere sospites.

    Lutetiae 8 Iunii 1630.

    Miramur de Salmasii9 negotio nihil nos comperire. Comites Hohenloii10 apud me fuerunt accincti ad suburbanam quandam peregrinationem. Quominus se in Galliam immergant, morbis hic illic grassantibus impediuntur.

    Tui amantissimus frater
    H Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 830.
    2 - Aarnoud van Beaumont; zie no. 1513, p. 222; vgl. no. 1424, p. 100 en n. 3 aldaar.
    3 - Johannes Wtenbogaert.
    4 - Lieuwe van Aitzema? Vgl. III no. 1289, p. 349 n. 3.
    5 - Cornelis van der Myle.
    6 - Tommaso Francesco (1596-1656), jongste zoon van de hertog van Savoye Carl' Emanuele.
    7 - Ferdinand II.
    8 - Gustaaf II Adolf.
    9 - Het betreft de bemoeienissen om Claude de Saumaise te Leiden de plaats van Scaliger te doen innemen; hij werd in 1631 benoemd.
    10 - Wolfgang Otto (1611-1632) en Ludwig Kraft (1613-1632), zonen van Anna Maria van Solms en Philipp Ernst von Hohenlohe-Langenburg; zie no. 1388, p. 41 en n. 2 aldaar.