Augusta Taurinorum hactenus obsessa non est, sed videtur in eo res esse, ut id consilium tanquam plane necessarium suscipiatur. Iam cardinalis2 praeivit Pignerollum versus. Rex sequitur atque ita sibi persuasum habet ea quae de pace Masarinus3 proposuit, nihil esse nisi fraudes Hispani hoc omni modo agentis, ut Casale in suam habeat potestatem: quod qui vitari possit, non video. Itaque rex aliunde capiet, quod minus valeat. Ita et Sabaudo4 et Mantuano5 nihil boni est prae foribus.
Quod pastores moliri dicis verum est et fuit, qui me accederet tanquam jam plane Socinianismi tenerentur remonstrantes. Respondi moderate et, ut puto, refrigeravi impetum. Vellent, qui hic sunt, se publico nomine consuli, moderata omnia pollicentes, ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειϑῆς6 et domestica auctoritate rem componi satius existimem.
Lugdunensium7 acerbitatem mirarer, ni scirem, quis spiritus intus agat. Scriptum illud a Genevensibus et vicinis8 unde fluxerit, bene conjectas. Per Hottomannum9 res acta est. Vidi ipse casu in mensa illius Anjorani10 literas
238
pollicentis se confecturum id negotium. Ipse autem Hottomannus a Vosbergo11 literas accepit et nunc quoque accipit.Miror de Iure belli12 et Phaenissis13 nihil me intelligere. Institutionum mearum14 archetypum ipse in Lupesteiniaco carcere combussi, ne in potestatem male volentium veniret. Itaque non habeo, quod inspiciam. Edicta ipsa, ad quae respicio, erant in volumine legum in quarto, quod aliquoties per literas poposci, cum datum mihi a Minpio15 crederem. Tu Vossii esse monuisti. In eo sunt Velaviana, Zutfaniensia, Trajectina et alia multa. Inde igitur corrigendi numeri, quos puto sic a me scriptos: de Wilhelmo 1440, de Carolo 1524; sed ipse inspice neque in errata rejice, sed illas chartas fac recudi vel cum meo damno.
Mitto tibi partem epistolae Salmasii ad me, ex qua videbis eum de synaxi laicorum nobiscum sentire16.
De monstro fac nos doceas. Medici non imperiti putant haud necessario esse διφυὲς, cum et in mari sint animantia a vultu humano haud recedentia. Sume tibi adjutores talium eruditos ad inquirendam veritatem, pro qua multum tibi debebimus.
Parentibus rogamus nos commendes et tuae17, tuis nostrisque, et hanc ad Medium18 mittas.
Lutetiae 12 Iulii 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.