Exspectandum erit, mi frater, quid de loco illo eminente in Conventu Hollandiae2 futurum sit. Et erit ad judicandum de futuris rebus non leve momentum. Nos semper pendere non aequum est. Itaque expediemus nos sero, sed tandem tamen. De Moscovia laudo consilium3.
De Wilhelmi Caesii4 postulato exquiram amicorum judicia. De pecunia curata et transmissis esculentis facitis pro more vestro et nos pro nostro, quando aliud non possumus, gratias agimus tantum.
Institutiones5 videre gaudebo. Eritne qui in latinum sermonem transferat, an nobis aliquando - nunc enim nondum libet - is imminet labor?
Rochatus6 recte faciet, si Hottomannum7 de rei veritate doceat. Nam ego illi male non volo neque Hottomanno quicquam debeo. Adversatur vehementer causae nostrae et unus est eorum, qui Allobrogicas literas emendicarunt.
Hic novos habemus Franciae marescallos Toirasium8 et Mommorantium9, illum ingentibus meritis in Redensi insula et Casali, hunc etiam generis antiquo jure insignem; unde magna gratia et populi favor in cardinalem10, cujus nunc omnia laudes aut invidiam augent, quae recte secusve fieri creduntur. Idem
301
cardinalis reginam matrem11 vidit die Lunae proximo, cum jam ante ad eam venissent rex cum fratre12, hujus concordiae, non dicam an verae, certe, etiamsi simularetur, non inutilis arbitri. Eodem die cardinalis baptismo ut testis adfuit filii minoris Condaei principis13, qui etiamnum hic agit brevi iturus ad pacandam provinciam Narbonensem specie legati relegatus.Parentibus optimis, tibique ac tuae14, ac tuis venientem annum, imo annos faustos precor.
27 Decembris 1630.
Tuus totus
H. Grotius.