eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1580. 1631 februari 6. Aan Willem de Groot1.

    Falcoburgica2 cum liberis hic est in mensem Martium iter parans, si coelum permiserit. Ita confecta erat macie tot adversis contracta, ut sane opus habuerit tempore ad recolligendum spiritum. Nos omnia facimus, ut ipsi ac virginibus tempus quam suavissime transeat.

    Premet haud dubie urbes nonnullas illud augmentum tributi in domos: nobiles etiam et alios, quorum res in fundis sunt, illud in agros. Tamen laudo, quod omnia in bellum parantur, modo id ne fiat ferino pacis odio.

    Iudicia de Institutionibus3 per te discam rogo et Cordesiana4, quae identidem auxi, commendo. Tum et de Phaenissis5.

    Hic turbae novae ad veteres octo sunt dies, cum frater regis6 ad cardinalem7 ivit atque domi ipsius inimicitias denuntiavit, quod matrem suam8 adeo ab ipso contumaciter sperni pati non posset. Hac testatione interposita abiit cum suis Aurelianum, quid facturus ne illi quidem sciunt, qui omnia se scire existimant.

    322

    Accedit, quod heri in hac urbe adversus nova onera seditio fuit non incruenta et interventu demum praetoriani militis coërcita. Rex ipse Compendium iturus videtur.

    Supplicatio Marillaci marescalli9 ad demonstrandum delegationem judicii in se factam nullam esse in parlamento admissa est.

    Quaesumus saepe nos facias de rebus et publicis et privatis certiores salutesque omnes, sed parentes maxime.

    6 Februarii 1631.

    Tuus tui amantissimus frater

    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 836.
    2 - Josine de Bie, weduwe van Jan de Hertoge van O(r)smael, heer van Valkenburg. Zij had zes dochters en twee zoons; vgl. no. 1541, p. 264 n. 13 en Bijlage no. 11.
    3 - Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleertheyd, 's-Gravenhage 1631; Ter Meulen-Diermanse, no. 757.
    4 - Over Jean de Cordes (1570-1642); zie no. 1575, p. 315 en n. 7 aldaar. Zie eveneens t.p. betreffende de door de Cordes verlangde boeken.
    5 - Evripidis tragoedia Phoenissae, Emendata ex manuscriptis, & Latina facta ab Hvgone Grotio, Amstelodami Ex Officina Michaëlis Colini, MDCXXXI; Ter Meulen-Diermanse, no. 497.
    6 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, broer van Lodewijk XIII; zie ook no. 1581.
    7 - De Richelieu.
    8 - Maria de Medici.
    9 - Louis de Marillac; zie III, p. 53 n. 11.