Rogatus a Iohanne Cordesio2, viro et bonorum omnium et tui studiosissimo, rogo te, vir optime, ut Godescalcianas chartas3 describi cures, ipsique quas per me miserat remittas. Est enim is benignus in omnes, sed senum more nihil de reculis suis abesse diu sibi patitur nec aliud exemplum habet. Curare poterit Blavius4.
Ex tuis ad Damkium5 literis cognovi, quantopere me ornes tuis praeconiis neque contemni usquam patiaris. Sed nunc tuo patrocinio in patria maxime indigeo, quod mihi in justissima discessus causa non defuturum plane, ita ut et antehac scripsi6, confido. Ego hic doctis spem facio videndi tua de Grammatica et
49
Poëtica arte7. Noli nos diu pendere. Tibi, uxori sanctissimae8, et egregiae propagini fausta precor omnia.Dockinshudae ad Albim extra Hamburgum.
14 Iunii novi Kal. 1632.
Tuus tibi obligatissimus
H. Grotius.