eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1787. 1632 september 11. Aan J. de Cordes1.

    Vir reverende,

    Et literas priores meas2 et observationes, quas scripsit de Dieu3, ad te recte perlatas gaudeo. Neque minus id me juvat, quod mea commoda atque incommoda a te non aliena judicas constans in ea benevolentia, qua me immerentem pridem prosequeris.

    De Godescalcianis chartis4 non desinam aurem Vossio vellere. Pro eo labore, quo negotium meum curatis, tu virique amplissimi Bignonius5 Lussoniusque6, vobis omnibus gratias habeo quantas possum maximas. Pacem opto Galliae, Salmasio7 felix in Batavos iter, Rigaltio8 editionem Tertulliani liberam ab

    69

    episcoporum supercilio, amicis omnibus vitam suavem id est literatis colloquiis conditam. Uxor apud nos est tibique pro multis officiis gratias agit.

    Vale, vir praestantissime.

    11 Septembris 1632, Dochinshudae ad Albim.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 110; Ep. ad Gallos, p. 301. Beantw. d. no. 1796.
    2 - No. 1779.
    3 - De Animadversiones sive Commentarius in quatuor Evangelia. Lugd. Bat. 1631, van Lodewijk de Dieu; zie no. 1750, p. 30 en n. 3 aldaar.
    4 - Vgl. no. 1742, p. 22 en nn. 4, 5, 6 en 7 aldaar.
    5 - Jérôme Bignon; zie III, p. 154 n. 5.
    6 - Guillaume Lusson.
    7 - Claude de Saumaise - Salmasius - was in 1631 te Leiden benoemd en kwam daar in november 1632 aan.
    8 - N. Rigaltius - Nicolas Rigault - ; zijn Tertullianus-editie verscheen in 1634 onder de titel Tertulliani Opera a Nic. Rigaltio recensita, et illustrata notis et indicibus, atque glossario sermonis Africani. Parisiis 1634.