Grato accepi animo ut tua antehac, mi Fabrici, ita id carmen quo virum ingenio ac eruditione nobilissimum de amissa uxore solatus es.2 Est id tale, ut et te deceat, magno iam doctorum hominum favore famae fores ingressum, et ipsi, cui scribitur, acri talium censori, displicere non possit. Opto multa nobis mittas, sed argumento feliciore.
349
In loco librorum meorum secundi de Iure belli ac pacis, de quo consulis,3 leges civiles intelligere debes non stricte Romanas, sed quorumvis populorum leges, sicut ius civile Atticum, ius civile Lacedaemonium recte dici notant ipsi iuris Iustinianei conditores rubrica Institutionum secunda.4 Populi autem qui tali iure, ut nunc ea voce abutar, usi sunt, reperiuntur non pauci. De Polonis testem habemus Cromerum,5 de Saxonibus Crantzium.6 Ne nunc quidem ubique exsolevit is mos, quem alibi droict de varecq, alibi droict de brix vocant,7 ortis e Germania ut vocibus ita exemplo. Tamen et in imperio Romano, ubi mitius caelum mitiora instituta postulabat, valuisse aliquando primum ex Constantini discimus lege quam adduxi,8 deinde ex Niceta Choniate, qui ἀλογώτατον Ἔθος vocat.9 Friderici autem constitutio, quam Irnerius Codici Iustinianeo sub de Furtis rubrica inseruit, non ad hoc a me in margine libri posita est,10 ut eam culparem, - quanquam illud de inimicis christiani nominis, nisi aut hostes intelligantur publici aut ii qui pari more utuntur, ego non defenderim - sed partim ut liquido appareret morem talem fuisse nonnullis in locis, partim ut hoc Friderici non minus quam illo Constantini testimonio firmarem meam de hac re sententiam.
350
Ego siquid unquam facere potero, quo te aut tua studia adiuvem, erit id mihi non minimae voluptati,
tuus fide optima,
H. Grotius.
III[I]/XIV Novembris 1633, Hamburgi.
Adres: Magni profectus iuveni Vincentio Fabricio Hamburgensi, Lugduni in Batavis.