357
Illustris domine,
Israelis liberatio quam sibi romano-catholici de suo principe Ficardin2 conceperant, ut per literas tibi priores pluribus indicavi,3 prorsus evanuit. Ottomannico enim imperatore4 fortem ac copiosum ei militem opponente, omnibus suis provinciis tandem exutus est. Per vulgares relationes haud tibi incognitum esse arbitror pavorem universalem Constantinopoli nuper exortum propter cuniculorum actiones, quae usque ad imperatoriam fere arcem continuatae, imperatorem quotidie domicilium per urbem mutare ad tempus coegerunt. Hic mascula iterum prole nuper auctus5 contra Poloniae regem6 copias in campum brevi educturus esse dicitur.
Iam mensis agitur tertius in quo extraordinariae ac insuetae Gabellae,7 uti vocant, per Ottomannicos exactores haud sine magna indigenarum incolarumque querela in Aegypto colliguntur. Porro res christiana partim misere in Asia et Africa turbata, partim in integrum aliquod restituta est. Legati Gallici interpres, cum liberius coram Ottomannico imperatore loqueretur, suspensus est.8 Aliquot septimanas post idem supplicium sub diverso tamen et adhuc incognito titulo sumptum est ab aliquo Veneti oratoris9 officiali,
358
cuius patibulo vexillum rubrum affixum est.10 Mox omnes Galli, Itali atque Angli armis privati atque ad supplicii locum accersiti sunt, cumque per Ottomannicos indicatum fuerit illos omnes idem commeruisse, in carcerem ad tempus deducti sunt. Denique ad Belgas quoque perventum est. Et ab omnibus in genere 60000 piastrae, uti vocantur, postulatae sunt.11 Depositionem b[eati] patriarchae Constantinopolitani per metropolitas suos in aula Ottomannica procuratam eiusdemque restitutionem per oratorem vestrum Belgicum sedulo ac multis sumptibus promotam procul dubio fusius descriptam expertus es.12Propter celebrationem Paschae gravis hoc anno Hierosolymis fuit dissensio.13 Armeni ac Syri in canonibus suis ecclesiasticis habent, ut periodo 75 annorum elapsa regulari Paschatis computo 8 dies adiiciantur, hacque ratione observari aiunt canonem qui in primitivae ecclesiae iure ecclesiastico habetur de non celebrando Paschate cum iudaeis. Armenorum igitur archiepiscopus, qui Hierosolymis semper residet,14 coram principe ac magistratu Ottomannico praesentibus astronomis mahometanis causam considerari ac decidi obtinuit. Decreti Ottomannici, cuius lectionem integram apud archiepiscopum Syrorum Hierosolymis15 auribus meis percepi, primaria ut arbitror clausula haec fuit:
359
Volumus igitur, ut novitas subintroducta iterum tollatur ac antiquum exerceatur ea ratione qua temporibus antiquis ordinatum fuit. Graecorum patriarcha Hierosolymitanus16 Constantinopolin se contulit, ad supremum iudicium Ottomannicum appellaturus. Festo tamen appropinquante ipsius locum tenens17 post varias populi Graeci cum Armeno ac Syro altercationes ac minas apud principem ac magistratum Ottomannicum perfecit, ut Porta Resurrectionis - eo nomine vocatur porta aedificii istius magni, in quo sepulchrum Salvatoris, Mons Calvarius etc. monstrantur18 et quo(d) nunquam aperitur sine lucro, Ottomannico magistratu clavem tenente - aperiretur et in templo Graecorum sacra Paschatis octiduum ante Armenos ac Syros celebrarent(ur), ostio tamen Sancti Sepulchri sigillo Ottomannico obsignato ac Ottomannicis inspectori(bus) custodito usque ad Pascha Armenorum. Calendarii Gregoriani Pascha in Graeco(rum) Pascha incidebat.19 Invisebam circa id tempus praefectum romano-catholicorum,20 qui aegerrime ferebat quod et ipse propter dissensionem Armenorum et Graecorum ext(ra) Sanctum Sepulchrum missam Paschatis pontificalem celebrare cogeretur. Erant Hierosolymis qui putabant archiepiscopum Armenorum plus quam 40000 piastras huic r(ei) impendisse.Metrophanes, cuius in antecedenti epistola21 mentionem feci, quod in Angliae ac Germaniae Superioris academiis per undecim annos commoratus fuerit et partim Angliae regis, partim aliquot Germaniae principum donatione bibliothecam Latinorum authorum utilem secum attulerit, ante sex menses ex archimandrita in archiepiscopum magnae Mempheios et exarchum totius Aegypti electus est,22 patriarcha Graecorum Alexandrino23 Alexandriam conced(en)te. Inveterata discordia inter patriarcham Alexandrinum Graecorum et patriarcham Alexandrinum Aegyptiorum sive Cophitarum24 adhuc constans perseverat, quod neuter sedem Sancti Marci25 iurisdictionemque divisam, sed uterque integram sibi suisque reservare velit. Populi Graeci atque Aegyptii neuter alterius templa, per magnam Memphim antiquitus constructa, ingreditur. Articulorum, quibus differunt, praecipuus est ille qui ab Aegyptiis, tam clericis quam laicis, Arabicis hisce vulgo profertur verbis: Maschiah vahad, tabiah vahad. Voluntas una, na-
360
tur(a) una.26 Quibus a Graecis respondetur: Maschiatein, tabiahtein. Voluntates duae, naturae duae.27Memini me aliquando cum archiepiscopo Graecorum supra nominato loquutum fuisse, an pacis ac unionis spes nulla reliqua esset. Me fateri equid(em), quod in bibliothecarum Arabicarum - quas in Aegyptiorum monasteriis, per Desertum martyrum28 aedificatis, a priscis temporibus conservari nosset - nonnullis codicibus talis habeatur doctrina, quae humanitatem Christi in quibusdam idiomatibus imminuere videatur, in caeteris tamen Sanctorum Patrum aliorumque ecclesiasticorum codicibus, praesertim vero in confessionum libris, aperte saepe dici: Christum non solum esse verum et perfectum Deum, sed et verum et perfectum hominem; modernos quoque episcopos, abbates ac ceteros ecclesiasticos Aegyptios, cum quibus conversat(us) essem, idem profiteri. Addebam Graecorum pariter ac Aegyptiorum finem, qua(te)nus mihi perspicere liceret, bonum esse. Graecos dicere voluntates duas, naturas duas, eum in finem, ut varias haereticas opiniones, quae Christi deitatem ac humanitatem imminuerent, hac ratione tollant. Eum finem Aegyptiis vel Cophitis non contrarium esse, neque merito esse debere. Aegyptios credere naturam unam, voluntatem unam, non ut deitatem ac humanitatem imminuant vel confundant, sed ut separent se ab iis qui incomprehensibili deitatis ac humanitatis unioni, tanquam salutis humanae fundamento, resistere cupiunt. Si forsan verbis ad finem istum consequendum minus commodis usi fuissent, finem tamen per se a Graecis probari, nec iure improbari posse. Tum archiepiscopus: Sane, inquiebat, si ea esset Cophitarum ratio, haud in numero schismaticorum a nobis habendi essent. Pergebam ego: Odium spirituale, tam longo tempore exercitatum, forsan ex politica vel civili, ut plerumque fieri solet, causa ortum vel auctum fuisse. Me etenim inter codices supra dictos reperisse historicum, qui affirmaret ab initio inter Graecos ac Aegyptios aemulationem fuisse et - quod pace ipsius dictum vellem - Graecos ad capiendam Aegyptum Saracenis consilium olim dedisse, ut hac ratione Aegyptii, adversarii Graecorum, una premerentur. Quibus nil respondebat archiepiscopus, nisi quod Graecorum scriptis Aegyptio populo imputaretur quod ego de Graecis scriptum esse retulissem.
Ecclesiastici romano-catholici, quorum quidam sunt missionarii a Cardinalium collegio ad propagandam fidem Romae instituto, sine causa suspicabantur me apud christianos in Aegypto idem quaerere quod olim a Wurtenbergensibus quibusdam apud patriarcham Constantinopolitanum quaesitum esse literis proditum est. Suspiciones in varias iniurias mutabantur, iniuriae in persequutiones, quarum ultimam publicam paucis aperiam. Ecclesiastici modo dicti coram principis cuiusdam mohometani primario inter alios ministro christiano, nomine Bersoum,29 viro honesto ac iusto, variis me titulis insimulabant petebantque, ut vigore iurisdictionis quam principis sui nomine exerceret, scriberet ad iudicem inferiorem, ut mitterentur qui me ex conventibus in Deserto martyrum aedificatis Alexandriam abducerent ad consulem Gallorum,30 ubi facile in navem
361
me coniicere pontificique tandem transmittere possent. Invito quidem domino Bersoum, sed importunis delationibus tandem superato, veniebant ad me tres milites Arabici porrigebantque iudicis schedam. Qua perlecta recessum simulans templum Sancti Macarii, quod mahometanis non facile ingredi conceditur, ingrediebar. Tandem id milites quoque ingrediebantur; cum in apertis libris legentem et ad varias alloquutiones nil respondentem viderent, unus ipsorum: An nescis, aiebat, quod nisi sponte volueris, vi abduci possis? Respondebam igitur: Non propter malum finem, sed propter timorem Dei in deserto hoc vivo. Insuper non veni in desertum hoc sine permissione ac literis domini Bersoum, cuius iurisdictio superior est iurisdictione iudicis vestri, cuius mihi schedam porrexistis. Attamen si potestatem contra me datam exercere potestis, non resistam vobis. Quo audito nil petebant a me, nisi ut verba ista in chartam coniicerem, ut iudici responsum dare possent. Aliquot septimanas post Memphim petebam paternaque Jehovae providentia regnante malum in bonum vertebatur. Dominus Bersoum cognita causa statim me in domum suam recipiebat multisque corporis commodis afficiebat. Cum Hierosolymam proficiscerer, omnia ad iter necessaria suppeditabat. Dabat quoque a principe suo ad principem Hierosolymitanum literas salvi conductus, ne roma(no)-catholici Hierosolymis commorantes actiones in Aegypto praeteritas in Terra Sancta repetere valerent.Quae de Aetiopiae ac Abyssinorum imperio ad te perscrip(si), plane confirmantur. Imperatore enim catholico-romano ante biennium defuncto filius ipsius, Basilius nomine, imperare coepit.31 Primaque imperii die decretum fuit, ut omnes incolae catholico-romani spacio decem dierum Abyssinorum territorium egrederentur, indigenae vero Abyssini ad pristinam religionem redirent. Prima legatio, quam imperator Basilius ante biennium fere ad ecclesiam Alexandrinam Aegyptiorum ob electionem archiepiscopi ordinaverat, ob infidelitatem legatorum irrita facta est. Secundum legatos misit, qui ante duos fere menses Aegyptum sunt ingressi. Antiqua igitur consuetudine ac lege per Aegyptiorum vel Cophitarum patriarcham Alexandrinum archiepiscopus Abyssinorum est electus,32 cum quo primo - si voluerit Deus - tempore in Aetiopiam profecturus sum.
Agnoscatur ac sanctificetur nomen Jehovae, ut in spiritu ac veritate celebrari ac lauda(ri) queat,
tuus, vir illustris, quem nosti,
Petrus Holinge.
Scribebam Memphi, XXIIX Augusti anno aerae christianae 1634.
Onderaan de brief schreef Grotius:33 IV Evangelia, Epistola ad Hebraeos, Apocalypsis Johannis, XIV Epistolae Pauli Aethiopice anno 1549 editae Romae,34 impia expoliturus [?]. Professio fidei lingua [?] et libris Armenicis, Romae 1596,35 in qua mentio Synodi Florentinae et Tridentinae [?].