Maguntiaci nunc sum, reverende Cordesi. Et quanquam Francofurto non absum longe, hoc tamen damni sum passus, quod literas tuas 11 Octobris2 datas multo quam aut debueram aut volueram serius accepi.
Placuisse tibi, quae de Bodini libro3 mihi videri significaveram, gaudeo, ut qui judicium tuum semper fecerim maximi. Librum ipsum, etiamsi scirem haerere ibi adhuc Cramoisiaci4 sarcinas, mittere tamen Francofurtum non auderem, ita infestae sunt viae non a Caesarianis tantum, sed a Foederatorum militibus, quibus stipendii egenis omnis licentia pro stipendio est. Itaque opperior tempus, quo sine periculo depositi fide me liberem.
In libro de Veritate Religionis Christianae, quem tertium vulgavit Mairius5, ut quaedam sunt a me addita, emendata loca nonnulla, ita ipsius negligentia nova irrepserunt menda non pauciora prioribus.
288
Vossum valde dejecit filii6, praesertim talis, desiderium: aegre illum amici solando, monendo, hortando ereximus.
Quae de unctione aliisque ejus generis quaestionibus scripseram antehac, ea gaudeo abs te credi prolata nullo partium, solo veri studio, cujus respectus haec quoque ut adderem fecit. Iustini7 tempore videtur, ut lactis et mellis gustatio, ita et unctio nondum fuisse cognita, sed a lavacro homines statim adducti ad coetum, in quo et preces et Dominicae passionis sacramentum celebrabatur. Tertulliani8 aevo statim baptismo subnexa unctio. Egressi de lavacro, inquit libro de Baptismo, perungimur benedicta unctione. Post unctionem sequebatur mellis et lactis societas, qua velut infantes recens nati alebantur. Apparet is ordo apud Tertullianum adversus Marcionem libro primo9, ubi post mel et lac sequitur panis, quo Dominus corpus suum repraesentat. In libro de Baptismo, cujus facta est mentio post unctionem, sequitur manuum impositio advocans et invitans, ut ille optime loquitur, Spiritum sanctum10. Parvulis vero sicut post baptismum datam panis sacri calicisque alimoniam ante Augustini11 aetatem certissimum est, ita de Tertulliani aevo quominus id credam, facit quod parvulorum baptismus tunc demum in usu esse coeperit neque tamen ita, ut in dilatione ullum periculum esse crederetur, ut libro illo de baptismo non longe a fine12 docemur. Quibus omnibus astruendis alia afferrem loca, nisi me librorum copia hac in urbe deficeret. Haec igitur, qualiacunque scribere pro praesente copia potui, boni ut consulas rogo.
Nobilissimo Puteano13 accessionem honoris et commodorum gratulor eoque magis, quod bene locati beneficii gloria ad Thuanum14 pervenit.
Petiti Leges Atticas15 videre aveo, ut cognoscam, an supra Scaligeri collectionem16, qua usum me memini, aliquid praestiterit.
Viris amplissimis, Bignonio17, Lussono18, Thuano per vos preces meas allego, mei ut memores semper esse velint, quibus addam D. des Hayes19 et Bergeronem20, cujus libro magnam inivi gratiam ab iis, quos legendi compotes feci. Conspiratione amicorum extorquenda illi desidia est, ut multis talibus ornet seculum.
Vale, senex optime.
Maguntiaci, 30 Octobris 1634.