Epistolam, mi frater, tuam, quam medio Octobris mense Lutetiam miseras, adhuc in Germania, nempe Borbetomagi Vangionum accepi, ubi nunc conventus est principum ac civitatum partis protestantium, tum super rebus aliis tum super
291
iis pactis, quae legati foederis Lutetiam nuper missi huc retulerunt ad conventus arbitrium servata. Id in mora fuit, quominus de me certi quid constitueretur.De valetudine nostrorum grata sunt quae nuntias et ex iis, quae addis, spero bene mihi velle Contarenum2, virum illustri gente dignissimum.
Diderico3 de vestibus prospexit jam mater. Hyemem alicubi agere debet, ubi domestica institutione aut exemplo proficiat ad eam artem cui destinatur; in qua simul ac processus fecerit aliquos, non deerit ei honestus locus.
Matrem4 comitis Hohenloii5, qui apud vos est, fratrumque ac sororum6, vitae huic ereptam cum dolore hic intelligo. Fridericus comes7, ad quem tutela recidit, metuit, ne Ernesti8 liberi captantes infirmam et injuriis obnoxiam aetatem nova transactionis adferant turbamenta.
Ad patrem9 scribere ideo dumtaxat distuli hactenus, quod in horas certiora me scribere posse sperarem. Id ei matrique10 excuses velim. Deus et illos et propinquos amicosque nostros sospitet. Infortunatae dudum huic parti nova spes decusque affulsit depulso hoste ab obsidio arcis Heidelbergensis. Facto apparuit Caesarianis ex victoria plus negligentiae quam animi accessisse.
In sacris nostris poëmatis11 si nondum eo ventum est, cupiam omitti Oden in qua est Mauritiis nitens Rhenus trophaeis12.
Haec postquam scripseram ita tulit se res exortis cum legatis Galliae gravibus disputationibus, ut conventu Borbetomagi nondum soluto cancellarius13 se Magontiacum transtulerit, quo illum secutus huic epistolae finem imposui. Arx Heidelbergensis iterum obsessa est anxiis Gallis, an contra ire debeant an quietos se tenere, donec de pactis illis conventum fuerit.
Vale cum nostris omnibus.
6/16 Decembris 1634.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.