eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1934. 1634 juli 13. Aan Willem de Groot1.

    Vides, mi frater, literas quas ad principem2 et ad Hollandos3 scripsi. An tradendae sint, tam procul positus dispicere satis non possum. Uteris consilio senatoris Reigersbergii4, si apud vos est; si abest, viri ejus, quem suo merito maximi facio, Bellimontii5. Si videtur ex usu tradi literas, tu eas tuo signo obsignabis.

    Parentibus6 me commendes velim et dicas operam me dare, ut certa alicubi sede fortunarum reperta et ipsis et meae domui utilior esse possim. Nuper patrem salutavit Fridericus Hohenloïus comes7. Uxori tuae8 liberisque et omnibus iis, qui nos sanguine, affinitate, amicitia contingunt, omnia precor ex animi sententia.

    Ratisbona premitur et vereor, ut evadat. Literas illas priores, quas ante menses aliquot ad Hollandos scripseram9, multo meliore loco sunt res nostrae quam ut tradi velim, idque senatori Reigersbergio significavi.

    256

    Haec ubi scripseram, accepi tuas 3 Iulii datas addita et patris manu, cui gratias habeo pro nostri memoria, ipse ipsius matrisque nondum immemor.

    In mea re cancellarius10 progreditur βοείῳ ποδί11. Omnes eum dicunt bonae esse fidei; quod si est, nostra optime se habebunt.

    De Petro et Diderico12 quae scribis perplacent.

    Francofurti 3/13 Iulii 1634.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 849.
    2 - No. 1933.
    3 - No. 1935.
    4 - Nicolaes van Reigersberch.
    5 - Simon van Beaumont.
    6 - Jan de Groot en Aeltgen van Overschie.
    7 - Waarschijnlijk de oudere broer van de in 1628 overleden Philipp Ernst van Hohenlohe-Langenburg: Georg Friedrich (1569-1645), heer van Weikersheim; hij was hoofd van het huis Hohenlohe sedert de dood van zijn vader Wolfgang in 1610.
    8 - Alida Graswinckel.
    9 - Vermoedelijk no. 1910 dd. 31 januari 1634.
    10 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    11 - Zie Plutarchus, Αἴτια Ἑλληνιϰά 299 A, XXXVI, in de uitgave van Babbitt, Plutarch's Moralia with an English translation by Frank Cole Babbitt in fourteen volumes IV 263 D - 351 B, The Loeb Classical Library London-Cambridge, Massachusetts MCMXXXVI, p. 216.
    12 - Over de zoon Pieter zie no. 1793, p. 73 n. 5 en no. 1922, p. 240 n. 2; over Diderik zie nos. 1924 en 1916.