Illustrissime Domine,
Memor ejus amicitiae, qua me, cum legationem in patria quondam mea obires, condecorasti, etiam hoc nomine gaudeo, me in ejus regni negotiis, cujus es inter principes, locum reperisse, et honestum mihi et - quod futurum spero - publico non inutilem nihil dubitans, si qua se obtulerit occasio, in tua benevolentia atque authoritate multum mihi futurum praesidii.
In Batavis Brittanniaque mandata tibi negotia, ut quam optime succedant opto utque hoc labore feliciter defunctus successionem tuis2 filiis3 tradas, optimae si spei dixero, haud satis dixero, nam et rei juvenibus, quorum duos jam colloquio, eum qui restat fama novi, in patriis vestigiis solum figentes. Is, qui heic est4, legationis mihi mandatae officium praestitit, et cum in urbem introductus sum a marescallo Franciae Destraeo5, et cum a duce Mercoeurio6 in aulam perductus sum, ubi et ipsum filium tuum rex7 ad salutationem humanissime admisit.
Adversus Lotharingi irruptionem in loca quondam ipsi possessa marescallus
353
Castilionaeus8 adhuc abiturit. Spira depulsos Caesarianos9 non certa fide sed spe percipimus10.Excusavi heri regi pacta, quae in hac urbe a Lefflero11 Streifio12 que concepta fuerant, Svetici regni nomine non probata, et tum ex verbis ipsius tum ex aliis indiciis, confido futurum, ut alia cum hoc regno faciamus, magis e dignitate atque re regni Svetici. Sed patientia quadam opus, ut calidi ingenii13 Gallorum impetus retundantur.
Capti heic Puy Laurentius14 atque alii, qui fratrem regis15 retinere volebant16 in matrimonio Lotharingico17, plerisque eam injiciunt opinionem decessurum de priore sententia fratrem regium, praesertim cum cancellarii apud eum munus susceperit Butillerius18, antehac regis arcanorum minister. Id si fit, sperare qui possunt plurimum et Sorbonam et Galliae episcopos contra illud matrimonium, non tantum inde quod regis factum impermissa fuerit, verum etiam quasi invito necessitate expressum responsuros.
Mittitur hinc in Angliam legatus comes de Poigny19 speculandae magis aulae quam in spem fructus alterius. Quo navium ille in Anglia paratus evasurus sit, avidi exspectant vicini omnes eoque magis, quod et Galli suas per Germaniam Batavosque molitiones Anglis suspectas sciunt et Batavi de Ambonensi20 supplicio vindictam metuunt. Et tamen quis scit, annon pecuniae tantum quaerendae velum hoc obtendat aula Anglica.
Vale, vir mihi semper culte et colende plurimum.
Tuae Illustrissimae dominationi addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae Parisiorum XXVII Febr./VIII Martis MDCXXXV.
Adres: Illustrissimo Domino, D :no Johanni Skytte, L. Baroni etc. Senatori Regni Svetici, Serenissimae Reginae Regnique Legato ad Regem Britanniae.