eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2015. 1635 maart 17. Aan B. Aubery du Maurier1.

    Nobilissime atque Amplissime Domine,

    Qui rebus meis adversis fidem perpetuam praestitisti, quin prosperioribus

    371

    gaudeas
    , non est dubitandum. Magnum ut in omnibus negotiis ita et in hoc animum praestitit magnus Suediae cancellarius2, cum maximos obices mihi mandandae legationi oppositos perrupit. Nam et Pavius3, qui heic agit, Arsenio4 incittante nihil non movit, ut admitterer, traxitque in auxilium sui reformatorum principes, et pontificiorum fervidiores meam praesentiam aliis de causis suspectant.

    Superata tamen haec et postquam per Estraeum marescallum5 deductus huc sum, misit ad me comitem Nancaeum6, suum protovestiarium, rex7, qui mihi privatim adventum gratularetur ostenderetque placere regi, quod mihi injuncta haec esset legatio, et optare eum, ut sit diuturna.

    Silvanectum ad regem qui me deduceret missus ad me fuit dux Mercurii8. Cardinalis9 abest. Interim eo volente cum patre Butillerio10 coepi agere. Lente satis procedit negotium, sed et nos mora uti possumus. Ut solent plerumque secunda et tristia misceri et, ut poëta graecus dixit, velut in una nasci arbore11, ita nos inter haec pompalia filiam minorem amisimus12 ex itinere et intento frigore enato morbo.

    Ceteri adhuc valemus recte, tibique, vir nobilissime, et uxori13 ac liberis14 pro amica salutatione gratias agimus mutuumque reddimus ego, uxor, filius natu maximus15, filia16 nihilque optamus magis quam ut aliqua oriatur occasio, qua vestrae in nos benevolentiae respondentem animum possimus rebus ipsis ostendere.

    XVII Martij MDCXXXV.

    Tuae Nobilitatis addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Den Haag ARA. Eerste afd. coll. H.d. Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 4. Gedrukt Epist., p. 137; Ep. ad Gallos, p. 370. Antw. op no. 2005; beantw. d. no. 2026.
    2 - Axel Oxenstierna.
    3 - Adriaen Reyniersz. Pauw.
    4 - François van Aerssen.
    5 - François Annibal, hertog van Estrées; zie no. 1990, p. 335 n. 11.
    6 - Edme de la Chastre; zie no. 1994, p. 341 n. 5.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Louis, hertog van Mercoeur; zie no. 1997, p. 346 n. 3.
    9 - De Richelieu.
    10 - Claude le Bouthillier; zie III, p. 302 n. 12.
    11 - Ik denk hier aan Homerus Il. XXIV, 527-533, vooral aan de regels: δοιοὶ γάϱ τε πίϑοι ϰαταϰείαται ἐν Διὸς οὔδει δώϱων, οἷα δίδωσι, ϰαϰῶν, ἕτεϱος δὲ ἐάων. Met het ‘velut in una arbore nasci’ weet ik echter geen raad.
    12 - Maria; zie no. 2014, p. 370 en n. 11 aldaar.
    13 - Renée de Jaucourt de Villarnould.
    14 - Voor hun namen zie IV, p. 153 nn. 7 en 9; bovendien was er nog een zoon Maurice.
    15 - Cornelis.
    16 - Cornelia.