411
Una haec epistola, frater dulcissime, et patri2 et tibi gratias aget, quod dolorem nostrum noluistis vestri expertem esse solatii3. Deus de caetero propitius nos respiciat, cui nos victimam istam ducti, non tracti obtulimus.
Iosephus4 spero hoc Paschate prodibit: miror pridem nihil me de eo intelligere. Scribo ad Vandenbosschium5 literas, quae gratias agendo simul pro filio rogant. Ingrati non erimus.
Ad comitem Hohenloïum6 misi literas. De Meusnerio7 aliter rem urgeri nolo, nisi ipsis gratum sit et aequum existiment de impendiis probatis ei satisfieri et addi aliquid pro operis, quanquam scio illum defuncto8 circa extrema tempora displicuisse, quod ipso invito iisset in Galliam.
Contarenum9 et patriae et gentis nomine et ipsius facio maximi, et multum ejus in me benevolentiae debeo. Cum Gallia negotium meo labore eo perductum est, ut si venerit huc - quod propediem futurum speramus - D. cancellarius10 facile dedolari possit. Pauci, quid agatur, intelligunt.
Corvino11 pro mei amore et consilio gratias ago.
Lutherani vix ulli sunt, qui cum reformatis Galliae jus communionis colere cupiant, nisi forte ex academia Helmestadiensi omnium modestissima. Sed unde mihi talem? Itaque adhuc haereo.
Facilis fuit illa inter Gallos et Batavos nondum captarum rerum divisio; sed illud de sola Romanensi religione multum periculi post se trahit.
Numerorum notas aut ἀντωνομασίας velim ipse fabrices, quales tibi putas fore aptissimas. Ego missas, ubi opus erit, subsequar.
Vale cum parentibus12, uxore13, liberis, amicis.
Lutetiae 5 Aprilis 1635.
Velim mittantur mihi duo exempla libri, quem scripsit Episcopius adversus Romanenses14 Rogo te, mi frater, ut exspectatum diu a me testimonium de con-
412
sessione Rotterodamensium super mandati finibus a me custoditis quamprimum habeam.