eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2058. 1635 april 16. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Cum postremas2 ad te darem, nesciebam tam prope esse, ut faedus Gallicum omnino perficeretur, imo intellexeram - quod verum erat - aliquas provintias intercedere, et Geldros aliquod tempus amplius deliberandi petiisse. Triduo postea

    425

    pacta transacta sunt, et missus ad vos cum approbatione et sigillis omnium provintiarum Euskerckius3.

    Oblitus etiam tunc temporis fui scribere de Cornelio Pavio4, qui diu exconsul, nuper excommissarius nunc etiam exconsiliarius principis5 factus est: vetitus quippe a graphiario6 consiliariorum nomine inire consilium: qua de re cum ille apud principem expostularet, primum ambiguo responso delusus eum princeps se ea de re cum consiliariis acturum diceret postea addito potius sibi videri nequid contra consensum consilii moveret satis intellexit, quo pacto princeps erga se animatus sit. Ajunt cum in Germaniam mitteretur a fratre7 petitum honoris non lucri gratia hanc ipsi dignitatem postea vero hominem biennii honorarium non petiisse simpliciter sed per litteras cambii etiam ut debitum exegisse.

    Nunc hic nihil fere rerum novarum est, nisi quod apud Geneppam Caesarianos aut, ut alii volunt, electoris Coloniensis8 - quod eodem recidit - milites aliquot cum duce suo, in nostra hostili more grassantes, equitatus noster eo missus trucidavit.

    Est et hic multus de legato in Britanniam mittendo sermo, cui rei bene compositum par, Arsenius et Milius9, destinantur: creduntur tamen in Milium proniora vota, nec desinit interea eundem honorem sibi ambire Brasserus noster10, nisi forte in secundum locum adlegi allaborat, quod mihi magis verisimile fit.

    Litteras, quas ad vanden Bosschum11 miseras, per ejus absentiam nondum curavi, est enim Sylva Ducis, ut illic apud portam Ortanam castellum extruat domandis civibus, qui alieniore in nos sunt animo, occupatus: reliquas quo jusseras deferri feci, nam senator Reigersbergius12 - quod ignorare te arbitror - per has ferias in Selandiam deflexit brevi rediturus: eodem hodie profecti Petrus et Didericus13, qui maximopere me rogaverant sibi invisendi aviam14, avunculos et materteras15 parvo pro tempore potestatem facerem, praesertim cum id jam nullo studiorum fiat dispendio, quare pater16 et ego vota eorum diutius morari noluimus gnari, quam cito etiam juvenes huic vitae eripiantur.

    Porro ut ad reliqua litterarum respondeam, illud quod de conciliatione controversiarum inter Gallos et Suecos scribis, pergratum mihi est, et ita confido fore.

    De religionis negotio nuper prolixe scripsi17. Si Aurato18 uti aut non vis aut

    426

    non potes, cogita an non ex Helmestadiensi academia aliquem velis evocare, quod magno cum reip: Christiana bono fieret. Cum aliquo ex remonstrantium hic caetu vereor, ut Carentoniani communionem colere velint. Quod de romanensi religione pactis sancitum nuper scripseram19, id de publicis pactis verum est, caeterum privatis articulis convenit, ut ea religio tantum exerceatur in iis quas Galli juris sui facient civitatibus, in nostra vero ditionis accessoriis promiscua fore sacra, sicut Trajecti ad Mosam. Sed et hoc ipsum multis hic displicuit, non fore scilicet liberum religioni nostrae exercitium in iis locis, quae nostro auxilio occupabit Gallus.

    Quod de numerorum notis scribis, postmodum curabo, nunc minime vacat, quare nec uxori hac vice respondebo.

    De testimonio in negotio Roterodamensi egi antehac cum senatore Reygersbergio, et separatim cum Delfensibus nostris, quod nunc repetam, sed, senatoris imprimis opera indigeo.

    Epistolae tuae jam cum reliquis deferuntur ad Bilandium20, inde eas aliquot horis citius petere possumus quam a nuntio: si tamen alium vis litterariae provintiae praeficere, agam ea de re cum senatore, ubi redierit: neque displiceret mihi Wourebii21, qui jam in Galliis est, frater is, qui patris defuncti nomine mercaturam hic exercet.

    Vale, frater optime, cum uxore et liberis, quos Deus Opt. Max. sospitare dignetur.

    Hagae XVI. Aprilis 1635.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr., aanw. 1911, XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 2047.
    2 - No. 2052.
    3 - Johan van Euskercke; zie over hem IV, p. 69 n. 13.
    4 - Over Cornelis Pauw zie no. 1979, p. 317 n. 12.
    5 - Frederik Hendrik.
    6 - Mr. Cornelis Musch (1592 of 1593-1650), sedert 1628 griffier van de Staten-Generaal.
    7 - Adriaen Reyniersz. Pauw.
    8 - Ferdinand van Beieren († 1650).
    9 - François van Aerssen en Cornelis van der Myle; beiden weigerden de benoeming, die in december 1635 werd aanvaard door Cornelis van Beveren; zie III, p. 223 n. 7.
    10 - De Delftse pensionaris Govert Brasser; hij had in 1625 reeds een buitengewoon gezantschap naar Engeland bekleed en vervolgens van 1632 tot augustus 1634.
    11 - Johan van den Bosch; zie no. 2047, p. 411 en n. 5 aldaar.
    12 - Nicolaes van Reigersberch.
    13 - Grotius' zoons Pieter en Diderik, die voor studie in het vaderland verbleven.
    14 - Maria Nicolai.
    15 - David, gehuwd met Catharina Veth, Nicolaes en Suzanna, de nog in leven zijnde broers en zuster van Maria.
    16 - Jan de Groot.
    17 - No. 2052.
    18 - De predikant François d'Or; zie over hem III, p. 34 n. 6.
    19 - No. 2047.
    20 - Jason Bijlandt; zie III, p. 11 n. 3.
    21 - Niet nader geïdentificeerd.