... Dum in his scribendis sum, ecce mihi literae ab illustrissimo Suecici regni legato Hugone Grotio, tui2 nostrique amantissimo. In iis haec de te leguntur:
Quaerenti3 mihi aliquem, vir praestantissime, qui me in epistolis scribendis aut describendis adiuvet et quicum de literis, praesertim illis sanctioribus, sermones conferre possim cuiusque opera simul usui esse possit in paranda editione eorum quae ad Evangelia notavimus,4 ante omnes mihi in mentem venit Francisci nostri Junii. Sed primum abs
379
te scire cupiam quae commoda apud comitem Arundelium habeat, ne quid ei offeram quo conditio eius deterior fiat, deinde an putes eum et velle et, sine quo non est ut velit, honeste posse mutare Britannicam Gallica sedem.Ego ad ista quod respondeam non habeo priusquam te consuluero. Is quicum viveres est magnus plane vir, doctrinarum facile princeps. Si idem nunc tibi ardor esset arcana studiorum penetrandi quae adolescenti fuit, aliquanto alia ratio foret. Nunc venationes et alia aulae studia fortasse invitum etiam paulum diversis moribus imbuere. Adde quod rei Suecicae fortuna in Germania quidem admodum fluctuat tuaque condicio a Grotiana, illa a Suecica dependeret. Ea excusso5 fortasse operosum esset Arundelianae similem invenire. Spero etiam tam luculentum tibi esse nunc annuum stipendium, ut domino legato difficile fuerit cum illustris adeo comitis familia certare liberalitate. Verum quid ego tam operose de eo ad te? Qui in rebus suis6 - in quibus ego prorsus caecutio, quia de iis tam parci esse sermonis soleas - decuplo et amplius videre possis quid facto sit opus, me etiam tacente. Attamen rogo quamprimum mihi perscribas quid rescribere debeam.7 Iniquum enim sit, si mora nostra impediamus quominus tempori sibi consulat vir et amicus summus. Edidit is his hebdomadis Sophompaneam, quod Josepho Israelis filio nomen in Aegypto. Tragoedia est, magna arte scripta, quae eo tibi gratior erit, quia nomini illam inscripsit meo.8 Propediem eam ad te et amicos transmittam.