eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2099. 1635 mei 14. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Hac et postrema vice nullas a te vidimus litteras, cum tamen omnia hic iis, quae Gallia parturit, novis perstrepant: ego vix ullum tibi ab occupationibus otium superesse non dubito, sed hoc cum patre2 rogo, ut, si tu vacare non potes, filius certe tuus3 aliquid ad nos det litterarum, ne nos soli eorum, quae illic geruntur, simus incerti.

    Hic magna rectoribus ex motu Gallico nata est expectatio, neque ambigitur, quin, si rex4 fidum se ex faedere5 socium praestiterit, accisae admodum Hispaniensibus res futurae sint.

    Princeps6, cujus pedes jam rectius se habent, perendie hinc cogitat Neomagum versus discedere, ut cum exercitu hostica invadat aut se - quod quidam

    475

    volunt - cum Gallis jungat. Interea Flandri Philippinae propugnaculum obsident et magno in paucos ibi praesidiarios impetu invecti operibus exterioribus illico sunt potiti: nunc fossa lata admodum ipsumque vallum defensioni superest, cujus potiri non posse creduntur, nisi actis ut in obsidione urbium fieri consuevit curriculis, quod tractum temporis requirit. Interea et Selandi milites et alia necessaria praesidio submiserunt, et eodem cum Altirivio7 mittitur comes Guilielmus Nassavius8, cum tribus aliis tribunis eorumque cohortibus, quae hesterno die Dordracum sunt praetervectae.

    Nos omnes recte valemus, nisi quod mater9 indies debilitatur, et desinit aliquando officium suum facere memoria. Insignia familiae nostrae10 cum casside proxima vice mittam, nunc ea a pictore11 ducaeniis Hagiensibus aliquid indulgenti exsculpere non potui.

    De testimonio in causa tua Delfenses conveni, ii memoriam suam refricare mutuo promiserunt, ut, quid sibi de ea re compertum sit, testentur.

    De Philippinae obsidione nunc demum certiora intelligo, esse jam in propugnaculo quantum satis est, militum, et egregie pugnari, nostros bene de summa rei sperare, quippe cum hostis eos undiquaque cingere nequeat, sed tantum ab orientali parte operibus exterioribus potitus inde assultum parare debeat. Nostri hostes ex iis quae primo impetu coeperant propugnaculis, in horam unam exegerunt, sed ii rursus duplicatis viribus nostros expulere: octingentos jam in illa obsidione ab utraque parte occubuisse rumor est.

    Litteras has ad te ut curarem Daetselarius12 rogavit.

    Vale, et a me meaque13 et sorore Losecatia14 salve cum uxore et liberis.

    Didericus15 in castra, Petrus16 Amstelodamum profectus est et scribit hic poemata tua sacra17 jam omnino esse impressa.

    Hagae, XIV. Maij. 1635.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA., Eerste afd. coll. Hugo de Groot, Aanw. 1911 XXIII, no. 24. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 2120.
    2 - Jan de Groot.
    3 - Cornelis, Grotius' oudste zoon.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Op 8 februari 1635 te Parijs door Adriaen Pauw en Johan de Knuyt gesloten.
    6 - Frederik Hendrik.
    7 - François de l'Aubespine, markies van Hauterive.
    8 - Willem, graaf van Nassau-Siegen, veldmaarschalk.
    9 - Aeltgen van Overschie.
    10 - Hierover herhaaldelijk in voorgaande brieven; zie o.m. nos. 2063, 2074 en 2091.
    11 - Misschien de Haagse graveur Evert Krynsz. van der Maas; vgl. no. 2122.
    12 - Abraham Daetselaer; zie over hem III, p. 229 n. 5.
    13 - Alida Graswinckel.
    14 - Adriana de Groot, gehuwd met Frederik van Losecaat.
    15 - Diderik, Grotius' derde zoon, studeerde vestingbouwkunde onder Johan van den Bosch.
    16 - Pieter, de tweede zoon, verbleef eveneens om studieredenen in het vaderland.
    17 - Tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 157.