eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2211. 1635 augustus 2. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Libros, quos nuper desiderare me scripseram Tragoediae nostrae2, accepi non ita multo post et simul Vossii eruditissimas grammaticas commentationes3, pro quibus gratias ipsi ago. Quandoquidem vero Blavius4 in minori forma aliam parat editionem, ne ei praeripiat lucrum πῆμα ϰαϰὸς γειτων5, ideoque si qua typotheta peccavit aut ipse curis posterioribus emendandum censerem, eorum indiculum poposcit, eum nunc ad te mitto rogoque, ut ad eum diligenter corrigantur omnia. Quod ideo dico, quia in poematis nunc alterum editis video quaedam, quae emen-

    127

    danda monueram non emendata. Illud maxime miror, cur Silvae6 non illum, quo Lutetiae editus est, annum, sed alium rebus ea contentis minus congruentem apposuerint.

    Quae de negotio Rotterodamensi7, de libris chartisque rogavi antehac, ea, donec impleantur, aut literis omnibus repetam aut pro repetitis haberi volo. Amstelodami qui erant libros, eos jam in itinere esse laetus intelligo.

    Habui hodie apud me tres pastores reformatos eruditissimos: a Montepellerio Faucherium8, ab hac Ecclesia Metresatum9 et Dalieum10. Orarunt me, ut ipsorum jungerem communioni; quae olim constituta sunt Alesiensi et Carentoniana synodis, mutata novis decretis, cum lutheranis oblata est communio; sperare se a nobis suam confessionem pro Christiana haberi; se idem sentire de remonstrantium confessione; meminisse se ejus, quod adversus Sibrandum11 scripseram; mirari me, si Chrysostomo12, si Melanchtoni13 ad se venienti negaturi essent jus communionis; legisse se et probare valde tum totum librum meum de Veritate Religionis Christianae14 tum ultima ad concordiam monita. Audita haec laudavi, ut cum meo semper proposito congruentia; mihi Melanchtonis sententiam mire semper placuisse neque id dissimulasse me; quod ad pacem ecclesiarum attineret, scire me non debere eam turbidis agendi rationibus perturbari; colloquia inter doctos libera esse debere. Dicebant etiam remonstrantibus in Batavia ad communionem recipiendis se laborare ac scripsisse ad Rivetum15. Cum tempore se prudentiores factos et sperare se Batavos aliquid in sui gratiam bene expensis rationibus facturos. His ultro citroque dictis addidi me communionem animorum, quam semper cum ipsis habuissem, paratum etiam externis ad hoc institutis symbolis testari neque unquam, quominus id fieret, per me stetisse. Siquas in terras advenirem ubi lutherani cognita mea de coena sententia me ad suam communionem vellent admittere, ibi quoque idem facturum. Id quoque probabant. Deo gratias ago quod eo usque profecerint moderationis consilia, ut, unde antehac flabra venerunt fervidissima, inde nunc veniant aurae tanto leniores. Nec dubito, quin et de re ipsa non pauci nobiscum sentiant. Poteris de hac re cum remonstrantibus intra modestiae limites et aequae pacis vota se tenentibus ipsoque cum Utenbogardo16

    128

    loqui, ut intelligant me quod facio justissimis facere de causis, et talibus quidem, ut ni facerem, crimen ab iis, qui temere nos damnaverant, in me recideret. Rogarunt me pastores iidem, notas meas ut ederem in Novum Testamentum17.

    Vale cum parentibus18 et amicis.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    2 Augusti novi Cal. 1635.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 854. Gedeelt. vert. Brandt-Cattenburgh, Leven II, p. 44 v.
    2 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV. Ter Meulen-Diermanse, no. 157. Vgl. no. 2169.
    3 - Gerardi Ioannis Vossii De arte grammatica libri septem. Amsterdami, Apud Guilielmum Blaeu, 1635.
    4 - Blaeu heeft nog in hetzelfde jaar een uitgave in 12o bezorgd: Editio nova ab ipso Autore recognita & emendata, ut videre est pag. seq. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV. Ter Meulen-Diermanse, no. 159.
    5 - Hesiodus, ΕΡΓ, 346; zie Hesiod the Homeric Hymns and Homerica with an English translation by Hugh G. Evelyn-White, M.A. The Loeb Class. Libr. London-Cambridge, Massachusetts MCML, p. 28. Deze kwade buur was Blaeu's concurrent Johannes Janssonius; hij deed een uitgave in 12o het licht zien onder dezelfde titel als van de editio princeps. Ter Meulen-Diermanse, no. 158.
    6 - Hvgonis Grotii Silva. Ad Franciscvm Avgvstvm Thvanvm, Iac. Avgvsti F. Lvtetiae, Ex Officina Rob. Stephani, MDCXXI, herdrukt - eveneens te Parijs - in 1621 en 1634? Zie Ter Meulen-Diermanse, nos. 137, 138 en 139; zie vooral no. 139 remarque.
    7 - Dit doelt op Grotius' pogingen zijn achterstallige salaris als pensionaris van Rotterdam alsnog uitbetaald te krijgen.
    8 - Zie over deze Faucher, of beter Lefaucheur, V no. 2038, p. 400 en n. 1 aldaar.
    9 - Jean Mestrezat; zie V no. 2038, p. 400 n. 4.
    10 - D'Alie, evenals de voorgaande, predikant van Charenton.
    11 - Sybrandus Lubberti -Sibren Lubberts- (± 1556-1625), professor in de theologie te Franeker en streng contra-remonstrant. Het bedoelde geschrift is Bona fides Sibrandi Lvbberti demonstrata ex libro qvem inscripsit, Responsionem ad Pietatem Hugonis Grotij. Lvgdvni Batavorvm Excudit Ioannes Patius, Iuratus & Ordinarius Academiae Typographus. Anno 1614. Ter Meulen-Diermanse, no. 839.
    12 - Johannes Chrysostomus, patriarch van Konstantinopel, kerkvader en kerkleraar (344-407).
    13 - Over Melanchton zie V, p. 183 n. 2.
    14 - Sensvs librorvm sex, qvos pro veritate religionis Christianae Batavice scripsit Hugo Grotius. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Iohannis Maire MDCXXVII en id. Parisiis, apud Iacobvm Rvart MDCXXVII. Ter Meulen-Diermanse, resp. no. 944 en 945.
    15 - De Leidse theologieprofessor André Rivet (1573-1651).
    16 - Johannes Wtenbogaert.
    17 - Zie V, p. 165 n. 1, en Ter Meulen-Diermanse, nos. 1135, 1138, 1141.
    18 - Jan de Groot en Aeltgen van Overschie.