Nobilissime Domine,
Quanto magis vos circumstrepunt arma negotiorumque aestus, tanto plus tibi debeo, quod mei memoriam nec per illa quidem tibi pateris excuti.
Rumor heic est ducem Bernhardum2 iam multa de pace loqui, nec miror. Fregit enim multum animos clades a Gallassio3 Gallis multo cum foenore reposita. Videt deinde Galliam omissis omnibus rerum transrhenarum curis suas agere, itaque se posthac pro imperii principe Galliae militem fore.
Angliae legatus4 hactenus se conspicuum non dedit partim supellectili parandae intentus partim haesitans, an sanguinis regii principes Celsitudinis titulo honorare debeat, qua de re, ut puto, domo mandata exspectat.
Cum Hollandis novas quotidie controversias Angli habent, volentes libera sibi esse cum Dunquercanis commercia.
Valde te rogo, ut eorum, quae Saxo5 dicturus facturusque est, certior tuo beneficio fiam et ubi certi aliquid de induciis cum Polono6 apparebit. Spero maximum cancellarium7 per se memorem fore eorum, quae ad sustentandam dignitatem mihi sunt necessaria, sed si et tu pro tua in me benevolentia accedas monitor, eo facilius me aequa omnia impetraturum confido.
Ex Constantinopoli discimus Turcam Imperatorem8 intermissas diu belli laudes magna aviditate venari. Credibile est, si cum Persa9 pacem ex usu ac
280
decore suo constituerit aliqua in christianum orbem irrupturum. Et quo potius quam in Poloniam, cuius patientiam aut vires, terra per Tartaros, mari per Cosaccorum latrocinia praetentat? Ea res et nobilitatis cura pro propriis commodis semper mihi spem fecit futurum, ut multa Poloni concederent fuga belli Suedici.Pecuniarium hic negotium valde incertum est nec processurum puto, nisi vos bene bello implicitos viderint.
Ego si quid efficere possim, quo magis cognoscas te quanti faciam, erit mihi id laetissimum.
Vale.
Tuus toto animo
H. Grotius.
Lutetiae, II/XII Octobris MDCXXXV.
Post meum negotium, etiam ilia, quae ante, nunc iterum commendo, admissionalium meorum10, Hottomanni11, pictoris12 et Hepsteinii13, omnium res amantium nostras.
In dorso met andere hand: Stralsundii die 9 Nov. 636 (sic).