Excellentissime Domine,
Quod et mearum rerum curam gerit Sublimitas Tua et filium meum2 ex pulvere scholastico ad res pertrahit quodque supra res omnes est, suo conspectu dat frui, quod vel unum animo non segni satis ad virtutes omnes esse debet incitamenti, pro iis beneficiis gratiam reddere non est, ut sperem, pridem obligatior quam ut solvendo sim, ne agere quidem satis digne possum, nisi ut Deus precibus, ita Sublimitas Tua votis ominibusque velit esse contenta.
550
Aperte cognosco ex horum, qui in hac aula sunt hominum sermonibus, excusari Brandeburgicum3 in dissidio a nobis facto; faveri Polono4, etiam in spe regni Suedici recuperandi.
De Italicis rebus nihil est hoc tempore, quod scribatur. Dux Parmensis5, qui adhuc hic est, pacis etiam nomen abhorret. Quid in Valle Telina et ad lacum Comensem agatur, haud magni sane momenti docebunt Marini6 nostri diligentes literae.
Batavicae me literae docent nolle cardinalem Hispanum7 potestatis sibi factae documentum exhibere, nisi et ipse videat potestatem non ab ordinum tantum foederatorum conventu, sed et a singulis nationibus, quas provincias vocant, suis datam. Nationes quaedam, ut Zelandica, hac re ad ipsos delata cuperent inspicere propius, quibus legibus pactio speraretur. Interea prohibuere foederati, ne qua alimenta amnibus aut mari ad Hispano8 parentes terras ferrentur, quasi ipsi talium egentes, revera ut Caesarianis copiis9 circa fines agentibus fames fiat.
Confluentes ad Mosellam in hostium pervenisse potestatem fama est. Revocata sunt auxilia, quae comes Suessionensis10 duci Bernhardo11 jussus erat dare. Cardinalis Valetta12 hodie hic erit. Hagenoviam importatum frumenti nonnihil. Vicecomes Turenae13, ducis Bulionii14 frater, serius advenit quam ut hostium munitiones ad Longuium impedire posset. Aegre fert princeps Condaeus15, quod, cum nuper coram omni parlamento dixerit, si quod ab ipsis parendi initium fieret, de cetero non ursurum regem16 senatorum novorum admissionem, nunc rex defugiat auctoritatem.
Ex Brasilia discimus, qui eo recentes advenerant, Hispanos nihil quidem tentasse adversus Batavorum opera, sed de suis quater aut, ut alii volunt, sexies mille exposuisse sedecim leucis a Fernambuco, ad augendum Albuquercii17 exercitum, qui jam constabat bis mille militibus, quinquies mille illorum locorum barbaris, metuique, ne is tanto jam auctior vim in Batavos paret, eoque magis, quod totos quatuor menses nulli mare Euri perflarunt, qui militem victusque ac bello necessaria eo perferrent, quae ipsa anno MDCXXV, cur Baia amitteretur, causa fuerat.
Ducem Parmensem pontificis18 nuntii19 videre noluerunt, quod de honoribus, quibus ipsos excepturus esset, nequisset convenire. Itaque et ceteri legati,
551
ego, Anglus20, Venetus21 ab eo salutando abstinuimus. Anglus et ego ne caruccam quidem obviam misimus gnari futuram, si misissemus, ut nuntiorum caruccae nostris praeferrentur. Causae, cur nuper odiose adeo in reformatos Galliae apud regem declamaverit Aurelianensis episcopus22, sunt, quod preces illorum contra antichristum conceptae sunt, quo nomine papam ab illis designari non male conjectabat; et quod in psalmo XX, qui latine ‘Exaudiat’ incipit, sub finem non pro rege orent, sed pro populo, ut nimirum ejus desideria rex exaudiat, quod ab ipsis dolo malo immutatum dicebat, quia latinus cantus aliter habet et regem a Deo exaudiri optat non considerans Gallicam versionem Theodori Bezae23 ex hebraeo expressam, eo sensu, quem et Pagninus24 et Arias Montanus25, romanae communionis homines hebraice doctissimi, suis in versionibus sequuntur. Ita invalidis quod objiciatur, nunquam deest. Et haec ille ita attollebat, ut non rationibus convincenda, sed carnificis manu punienda diceret testatus tamen se, ut hominem ecclesiasticum, de meritis eorum loqui, quorum tamen poenas non exoptaret, quin magis deprecaretur. Haec quidem non talia sunt, ut hoc tempore bello ad omnem finem strepente vis aliqua reformatis metuenda sit, sed ut in regis animo faces relinquere possint aliquando exarsuras.Audio in ipsa cardinalis26 domo partes esse, aliis a Brezaeo27 et agnatis, aliis a Mileraeo28, Comballeta29 ac cognatione cetera stantibus multumque imminutam partem illam dejecto30, qui ei faverat, Serviano31.
Haec dum scribo nuntiatur nobis dux Bernhardus avecta etiam ex Belgicis partibus hostium vi coactus in Campaniam se recipere. Inde in aulam hanc venturus dicitur; quod tamen ignorant, qui hic res ejus agunt.
Deus, Excellentissime Domine, haec omnia te praesertim adjuvante ad bonum gubernet exitum.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18/28 Febr. 1636.
552
Cardinalis Valetta jam hunc advenit. Colmariensis, qui hic est syndicus32 suam civitatem, princeps Wittenburgicus33 suam familiam Tuae Sublimitati commendare me jubent.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.
In dorso: Praes. Wismariae, die 25 Martii/4 Apr. Anno 1636.