Venerande Pater,
Scripsi tibi ante septimanas hasce quatuor2 magni cancellarii3 iussu, cum aliis ipse curis esset dissentior, interea temporis multum diuque Pomeraniae Meclenburgicique oras circumvagatus, cum et argumentum deesset saepe et rara scribendi daretur occasio, quievi.
Nunc ad officium redeo acceptis perlectisque binis litteris tuis datis XXXI et XXIV Januar.4 novi calend., quas gaudeo ad te recte pervenisse, cum ex illis cognoscas et de me quicquid ad hoc usque tempus fuit et de publico quodcunque coram didiceram.
Illud quoque haud dixerim, quanto mihi ad meliora omnia incitamento fuerit, quod, ut dicis, ipse non sine aliqua voluptate illas legeris. Grubbii5 amicitiam, ut mones, colui semper quibuscunque potui officiis, et nunc etiam colo. Miror quod eorum fuerit maior erga me humanitas quam aut Sadleri6, qui mei suscepturum se curam coram tibi fuit pollicitus aut aliorum in hac aula viventium, quorum maximae parti scio haud minus quam istis cognitam esse modestiam tuam humani-
20
tatemque. Nam cum ipsum salutarem, quod esse mei officii sciebam, responsum de quibus interrogabam reddidit satis frigidum facta tui ne minima quidem mentione. At certe illo modestior multo Vicedommius7, in quem cum apud dominum Spiringium8 incidissem, compellavit me ultro, dixit se benigne exceptum a te convivio et in multis habitum suaviter, quae omnia se maximi facere.Dominum Wolfium9 abesse iam hinc scripsi tibi antehac10 et ipsius ad te litteras misi meis inclusas. Dolebat sublatum esse per itinerum intuta, quod fuerat inter vos litterarum commercium; ei restaurando arcanas notas litteris suis inseruit, quas iam percepisse te arbitror.
Interim ad nos venit dominus Vulteius11, is ipse, puto, quem memini vidisse te Magontiaci, missus a landgravio12, qui videtur haud omnino immemor contractae cum Suecis societatis atque iterum simul cum Luneburgico13 sui spem facere.
Ad Albim res nobis hactenus prosperae, quem traiecisse toto cum exercitu Bannerium14 iam audieris, ex eo tempore miles noster agros urbesque minores Erfordium usque populatur, qui Naumburgum penitus in praedam vertit. Hallam deseruit ideo, quod premebatur et ab imminente castello et a toto electorali exercitu15 eo omnes suas copias dirigente. At vero proxime iuxta oppidulum Calbe dictum rem gessit fortiter tribus hostium millibus caesis aut actis in fugam. Et horum quidem omnium laus debetur Bannerio, qui nunc uxorem16 luget immodice, quam extinctam febre amisit ante paucos abhinc dies.
In Westphalia post Kniphusii17 excessum auxit se multum hostis factoque per Bremam Visurgis transgressu cum petentibus id beneficium haud cunctanter indulsisset ea urbs, exercitum Suecicum tenuem admodum disparsit, nulla tamen edita clade memorabili. Ei malo ut succurratur, mittitur in istas partes Leslius18 cum VI peditum millibus paucis equitibus, quae copiae ex Pomeraniae praesidiis collectae colligataeque sunt. Interim omnes de pace sermones cessant nec offerente condiciones meliores Saxone nec petentibus nostris.
Vrangelius19 iuxta Viadrum locavit se in Brandeburgici20 molitiones intentus, qui iam non occulte nobis adversatur edito21 ad hanc rem teste mentis suae libello.
21
Haec nunc sunt maxime, quae te scire intersit. Illud quoque scias oportet advenisse iam Spiringium et discessisse rursus in Hollandiam iter faciens ducturus uxorem Bommeliam22. Is ait prospexisse se tibi iterum de XV millibus imperialium et, quae debentur adhuc de illis, satisfacturum pollicetur, simul ac rationes impendiorum et trimestrium partitiones ei miseris nitide descriptas, cum queratur saepius litteras tuas, cum maximi faciat, legere tamen se non posse. Illud quoque rogat, ut addas, quid de pensione acceperis et ab ipso et ab Heufdio23, quantumque sit quod debetur.
Haeret adhuc Vismariae cancellarius cum Sancti Chaumontio24 de sce ... rioribus agitans, quae, ubi in istis quid certi videtur, ait se perscripturum tibi. Silesiae quis sit status, testabantur quae excerpsi (e)x Opitii25 litteris tibique nunc mitto.
Obiit diem Erich Laerson26. Sorgiae filia27 datur in matrimonium iuveni Hanovia orto, dicto Daniel Le Conte28, estque hic secundus nuptiarum dies, et Mathisii uxor29 ex obstructo hepate morbo laborat vix medicabili.
Raptim.
Tuus tibi obedientissimus filius
Cornelis de Groot.
Vismariae, 2/12 Martii 1636.
Adres: A Monsieur, Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Couronne de Suède à Paris.
Port.
In dorso schreef Grotius: 12 Martii 1636 C. de Groot.