Illustrissime Domine,
Praeter ea, quae ante hos septem dies scripsi2, nihil magni accidit, nisi quod Corbia quum nullius rei egeret, ne praesidii quidem - nam mille. VIm habebat - solo oppidanorum in res praesentes odio dedita est ante hos dies quinque. Praefectus3 et ejus adjutor4, Ambianum cum venissent, capti sunt jussu regis5 et culpam, quod oppidanis hostique non restiterint6, capite, ut videtur, luent. Alter eorum7 Davausii sororem8 in matrimonio habet, cui recenti9 a legatione tristis hic statim occurrit nuntius.
Dolae obsidione abscessum est ita urgente periculo Picardiae, ut tempus10 honesto obtentui ex novis pactionibus per Helvetios cudendis exspectari nequierit. Manet pars ejus exercitus ad tuendum Burgundiae Ducatum; ut Valettae11 et Vinariensis12 ad cohibendum Gallassium13, qui misso Brissacum Lamboio14 ipse ad Drusenhemum se adhuc tenet. Sed pars utriusque exercitus et in eo equitum ferme IVm eunt ad finem Picardicum, quo et rex ipse brevi15 se iturum dicit, ubi illae copiae equestres et aliae sub fratre regio16 et Longevillano17 ex18 ipsorum
334
praefecturis coierint impleturae cum iis, quos jam habet comes Suessionensis19 XII, ut putatur, millia.Classis Gallica20 LX ferme navium, quae Hispania circuita, cum regis longis navibus XVI minoribus aliis ad Massiliam se junxit, terrore magno concutit omnem oram hostilem, praecipue Neapoleos regnum, ubi delectus acerbitate seditio non longe abest a civili bello. Comes Suessionensis, quod nunc intelligimus, transiit Esiam21 tuendo Bellovaco. Rex Cantiliaci est, ubi ad eum venturus hodie exspectatur frater cum copiis.
Deus, Illustrissime Domine, tibi familiaeque Tuae omnia prospera largiatur.
[Ill. Dominat. Tuae observantia omni addictiss.
H. Grotius].
Lutetiae XII/XXII Augusti 1636.
Literas ad me mitti velim ad Iohannem Heufd22, nobilem hic mercatorem resque Suedicas curantem23.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: A.o 1636 Redd. Hag. Com. 1 Octob. st. n.