405
Nobilissime et amplissime vir, amice mihi plurimum observande,
Frequenter admodum hic in nostra Polonia accusari solent iudaei atrocissimi et si probari posset nullo unquam, ut ego existimo, supplicio expiandi criminis. Dicuntur enim infantes christianos sive etiam adolescentes - sed qui faeminam nunquam attigissent - mactare et postea eorum sanguinem ad multa sibi necessaria adhibere. Atque hoc crimen non singulis quibusdam affigunt - nam non mirum esset si inter tot iudaeorum agmina quidam scelerati invenirentur -, sed universis, tanquam omnes ad huius sceleris perpetrationem consentiant. Mihi autem multa consideranti videtur haec accusatio conficta esse potius quam ex vero depromta. Nam primum, quotiescunque criminis huius rei facti sunt, nullis quos humana saevitia excogitare potest cruciatibus adigi unquam potuerunt ad obiecti criminis confessionem. Deinde, quotidiana experientia satis abunde testatur quantopere illi ab omni sanguine abhorreant, nec ullam video satis idoneam rationem propter quam christianum sanguinem utilem iis esse credi oporteat.
In hac opinione non mediocriter me confirmat id quod nuper apud nos Lublini accidit. Etenim cum quidam ex iudaeis huius criminis accusati ex decreto tribunalis regni torturis admovendi essent iamque famulus carnificis fasciculum candelarum accensarum in eum locum ubi erat iudaeus deferret, constat pro certo omnes eas candelas, simulac a iudaeo conspectae sunt, nulla aeris commotione facta subito extinctas fuisse. Sunt qui haec magicis artibus adscribere conentur, sed verius existimo Deum vel hoc signo innocentiam eorum ostendere voluisse. Quod tamen ipsis non profuit, nam postea ignitis ferris ita excruciati fuerunt, ut parum abesset quin animas exhalarent.
Haec est sententia mea quam tamen vel mutare vel ardentius defendere paratus sum, prout videlicet iudicio tuo vel reprobata vel confirmata fuerit. Quare vehementer oro, nobilissime vir, ut mihi quam diligentissime digneris perscribere, primum an in vestris etiam regionibus obiectum iudaeis eiusmodi crimen fuerit, tum an obiecti criminis fuerint aliquando manifeste convicti, tandem num etiam aliquid in libris Thalmudicis hac de re exstet. In summa, quid tui sit iudicii libere expone.2 Facies rem mihi gratissimam, immo utilissimam, nam quid mihi in posterum de hac quaestione sentiendum sit, tu solus pro eximiae eruditionis tuae praestantia optime poteris mihi expromere.
Vale et me ut coepisti ama,
Nobilitatis tuae amantissimus amicus et ad quaevis officia paratus,
Georg. Slupecki, cap[itaneus] Pilsne(nsis).3
Datae Lublini, die 19 Septembris anno 1636.
406
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, l'ambasciadeur de la roine de Suede, Paris au faulxbourg Saint-Germain.4 Port 12 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 9 Dec. 1636. De iudaeis.
En in dorso: 9 Sept. 1636 Slupecki.