eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2216. 1635. augustus 2. Aan J. Slupecki de Konary1.

    Generose Domine,

    Et Hamburgo et Francofurto ad Moenum postea ad te scripsi2 nec quemquam unquam vidi Polonum - vidi autem plurimos -, quem non de rebus tuis sim sciscitatus. Nunc autem, cum ex te ipso certissimo auctore literis XXII Aprilis anni hujus scriptis intelligo Dei munere et recte valere te et honoribus augeri, gaudeo tum tuo nomine, quem amo tenerrime, ut soleo ac debeo, tum Poloniae ipsius sic ostendentis aequam se esse virtutis atque eruditionis iudicem.

    De me forte iam intellexeris suscepisse me legationem a Suetiae regno reginaque3 mihi ad regem Galliae4 mandatam, in qua aliquandiu heic, ut videtur, mansurus utinam intelligam armorum metum inter tuam naturalem meamque adoptivam patriam sublatum; quod multis opto de causis: primum, ne cogar intelligere res tristes aut eorum, qui mihi tantae dignitatis autores sunt, aut eorum, quos inter te et alios illustres viros mei amantes habeo; deinde vero, ut Sueci nostri isto periculo ac labore levati Germanicis protestantium rebus eam possint curam impendere, qua perduci ad pacem possint nec inhonestam nec intutam, id est sociis omnibus communem. Nam segreges illae pactiones, qualem nuper molitus est elector Saxo5, vereor ne iura nobis aliquando pariant armis saeviora,

    136

    quod ne fiat magni Suetiae cancellarii6 nunc apud Saxoniae vicina agentis ut prudentia, ita fortitudo multum momenti adferet.

    Eum ego virum omni fama majorem tum ad regem deduxi, a quo quantis quisquam princeps affectus est honoribus, tum domi meae per aliquot dies hospitio excepi; quorum omnium ignarum te esse nolui, quod sciam quae me tangunt bonorum malorumque sensus ad te vel imprimis pro illo veteri ac constante affectu pertinere.

    Multum iactatus, ex quo me postremum videras, vix tempus, vix locum habui adiuvandi ea, quae communiter amamus studia. Scripsi tamen tragoediam, qua Josephus, Jacobi filius, a fratribus agnoscitur7. Ea nuper Amstelodami [prodiit] Vossio nostro8 pro summis eius in me meritis inscripta accesseruntque sacra poemata mea, quae et antehac edita fuerant cum Sylva ad Thuanum9, quam vidisse te arbitror.

    Haec si quem amicum possem reperire, cui id oneris iniungerem, mitterem ad te. Nunc, quod possum, amicam manum et salutem mitto quippe.

    Tuae Generositati addictissimus
    H. Grotius.

    II Aug. novi cal. MDCXXXV. Lutetiae.

    Adres: Generoso nobilissimoque domino, domino Georgio Slupecki de Conari, Capitaneo, etc.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 64. Copie Hamburg, Staats- und Univ. Bibl., cod. Supell. XIII f. 1391. Gedrukt Epist., p. 168; Stanislaw Kot, Hugo Grotius a Polska, p. 45. Betreffende geadresseerde, Jerzy Slupecki de Konary zie IV, p. 52 n. 7.
    2 - De laatste bewaard gebleven brief van Grotius aan Slupecki is no. 1856 dd. 2 juli 1633; zie deel V, p. 148.
    3 - Christina van Zweden.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - Johann Georg; zie no. 2131, p. 3 n. 8.
    6 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    7 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    8 - G.J. Vossius, aan wie de Sophompaneas is opgedragen.
    9 - Zie no. 2211, p. 127 n. 1.