Frater optime,
Ex tuis ad patrem2 undecimo hujus mensis scriptis litteris3 intelligo te de parentum valetudine esse sollicitum, qua cura ut te in hoc quidem tempus liberem, officii mei esse credidi te de commodiore utriusque valetudiue certiorem facere. Pater enim bene fert aetatem, mater4 vero etsi minus firmo corpore; saepiuscule enim languet et de hydrope conqueritur, tamen nullo magno aut letali morbo laborat. Nos reliqui valemus et meliorem filiae tuae5 valetudinem laeti intelligimus.
Gronovius6, cujus nuper feceram mentionem7, ostendit mihi litteras ad te Casauboni8, quas propediem restituturum se promittit; jam enim festinatur editio9, quod puto ipse in hisce suis litteris significabit.
Adfuit nobis heri juvenis10, quem e Germania, ut tibi a concionibus sit, evocasti, qui per integros tres menses adverso vento in his nostris oris fuit detentus, et jam primum monente Matisio11 nos accessit. Is, simulatque Euri flaverint, quod circa haec tempora plerunque solet evenire, ad vos veniet.
In castris nostris necdum quicquam magnae rei geritur; habet penes se princeps12 mille et sexcentas qua magnas qua minores naves. Putant rerum gnari aliquam ipsi expeditionem in animo esse, nam ut obsidionem inceptet anni tempus ferre non videtur.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis13.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXX Septembris 1636.
418
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien. A Paris.
In dorso schreef Grotius: 30 Sept. 1636. W. de Groot.
Boven aan de brief: Rec. 27 oct.