Frater optime,
Post eas, quas XXX Maii ad me dedisti, litteras2, in quibus memineras earum, quas a Basio3 et Graswinkeli[o]4 acceperas, nihil a te vidi, scripsi tamen aliquoties ad te et uxorem5. Nescio, quo fato aut male curentur aut intercipiantur aut alicubi haesitent quae utriumque scribimus. Nunc Amstelodamo - quo ad visendos amicos excucurri - ad te haec scribo, quae bene perlatum iri spero.
Filius tuus6 valet et in versione Institutionum tuarum7 occupatur, sed lente procedit, quia et res ipsa et phrasiologia ipsi plane nova est et subinde occurrunt nonnulla, quae vix latine efferri possunt; ego eum, quoad potero, juvabo.
Cum Vossio8 de Anthologiae editione egi, qui et ipse scripturum se brevi promisit; ait Blavium9 operam suam offerre, sed carere talibus, quales tu desideras, characteribus, et tardiorem esse quam tu postules. Si tamen iis, quibus in libro de jure belli et pacis10 usus est, typis velis esse contentus, rogat Vossius, quamprimum transmittas opus, ut Petri opera in corrigendo sit usui; sin minus, non dissuadet, ut Morello11 aut alii typographo Parisiensi tua in manus des.
Reigersbergius12 in Selandiam abiit; scit ille aliquas chartas etiamnum apud Basium latere, sed jam nihli audet movere, dum ipse Basius a te responsum expectat; dubitat etiam, an in iis aliqua sint, quae ad defensionem liberi maris13 pertineant.
309
De Casaubonianis litteris14 rem Gronovio15 - quem nosti - commendavi; eum revidendis litterarum exemplis praefecit Rivetus16, sed tua ei nondum dedit ideoque petere jussi.
Parentes nostri17 pro aetate satis commode valent, nisi quod mater hydrope infestari incipit et patri oculorum acies hebetari.
Princeps18 impulsu Gallorum hac septimana educet exercitum; an magni quippiam aggressurus sit, merito dubitatur, nam et pauci in singulis centuriis sunt milites et veniunt plerique e locis pestilentia infectis, unde a contagione metus, et inane est aerarium. Ordines Hollandiae necdum certi quippiam de suis rebus statuerunt.
Multus Hagae sermo de syndico Borelio19 Venetias legati nomine mittendo, sed ad20 id munus suscepturus sit, hic dubitatur.
Audio hic regem Britanniae21 magnam pecuniae, quae Hispani regis22 est, vim Turri suae - quam vocant - inclusisse, ut ipsum promissis stare doceat.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis23, quos meo et uxoris meae24 nomine salutes rogo.
Raptim.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Amstelodami, V Augusti 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 26 Augusti.
In dorso: 5 Augusti 1636 W. de Groot.