Literas abs te binas, mi frater, 5 et 12 datas Augusti2 prope eodem accepi tempore. Tardius jam curari mirum non est hoste omnia intercursante. Redditae mihi sunt priores tuae hodie, cum posterius datas heri accepissem.
Scripsi ad magnum cancellarium3, ut constituat ipse, quid mihi super Anglicana controversia faciendum censeat. Est in ea re aliquid ad Suediam pertinens.
Quod filium4 in vertendis Institutionibus juvas, facis pro tuo more, ut de omnibus nobis optime merearis et mei absentis liberis patrem exhibeas. Utinam respondere tuis benefactis queam. Labor ille non male ei procedet, si ad quamque materiam legerit digestorum ejusdem argumenti titulum.
De Anthologia5 etiamnum cogito. Typi illi optimi non sunt. Blavius6 bonos correctores Graeci sermonis non habet et tardus est. Sed et hic librarii minus avidi ob prostratum per bella mercatum librorum.
Gronovium7 novi neque dubito, quin is nos amet. Spero Rivetum8 bonae fidei futurum. Parentibus9 opto commodam senectutem. Scripsi de iis ad te nuper10.
Pecunia illa Hispanica11 jam ex Anglia in Hispaniam transiisse dicitur.
351
Reigersbergius12 ubi redierit, rogo Rotterodamense negotium13 impellite. Acceperam Veldii interpretationem14. Sed puto instrumento aliquo publico mihi opus fore, quale est, quod Vidimatum vocant. Testimonio opus mihi esset illo Delfensi aut et aliorum.
Borelio15 omnia opto felicia. Puto intellecturum jam Petrum nostrum exemplo Nassovii comitis16, quam non inhonorae sint tales profectiones. Si locus illi aliquis posset obtingere, in quo et industriam exerceat et res maris addiscat, putem non spernendam occasionem. Ut diu eum nostris sumtibus et quod optare eum video pro dignitate nostra sustentemus, res nostrae praesentes non ferunt.
Scripsi ad senatorem Reigersbergium pati me posse, ut Rotterodamensis civitas arbitros sumat e judicibus, senatores puta Cromhoutium17 et Couwenburgium18; a nobis sumantur senatores alteri duo; et ab his omnibus, si opus sit, quintus.
De Salmasio19 puto me tibi scripsisse datum ei titulum consiliarii status, ut invidis oculi etiam de inanibus doleant. Lutetiae securi vivimus hoste propiora omittente, intento locis ad Samaram. In Burgundia res mutatae sunt. Periculum a Comitatu abiit, in Ducatum incubuit infuso illuc cum IV M equitum duce Carolo20. Ad defensandum nunc propiorem nobis limitem egregii sunt paratus mira civitatum quanquam duriter habitarum studia. Qui Capellam et Castelletum dediderunt21, culpae alicujus; qui Corbiam tradidit22 collusionis si non cum Hispano, certe cum regina matre23 accusatur crediturque se in Angliam recepturus.
Quomodo procedant res inter Anglos Batavosque, scire desidero. Ego non desino quotidie proponere ea, quae ad concordiam spectant, ut Palatinae domui tam diu afflictae spes aliqua exoriatur.
Vale, mi frater, et me crede tua benefacta grato aestimare animo, ut debeo.
Tuus et animo frater
H. Grotius.
28 Augusti novi Cal. 1636.
Si Petro iter Brasilianum, quod velim, allubescit, nihil ad nos rescribite, sed conficite negotium eumque rebus necessariis instruite. Sumat secum libros aliquot et bonorum consortio bona omnia addiscat.