331
Quoties, mi frater, apud me cogito, quibus maxime rebus promoveri possit remota a controversiis aut damnosis aut minus utilibus christiana pietas, duo mihi libri in mentem venerunt dignissimi, qui in usum eorum, quibus sermo noster incognitus est, vertentur, aut in Gallicum, qui satis late patet, aut in latinum: Homiliae Puppii2 et liber Germanice editus anno 1632 hoc titulo: Von der Reformation, oder Erneuerung der Gemeinte Christi3, nisi quod in hoc forte quaedam Utenbogardi4 aut alterius prudentis arbitrio resecanda aut mitiganda sint. Poteris de hoc meo consilio cum prudentibus agere. Video scriptis plus profici quam sermonibus, quod ab iis edoceri eos, qui docti sibi videntur, minus pudeat.
Portat has literas Meunerius5, de quo scripsi antehac6. Si quid potes facere, ut cum bona gratia haeredum Stoutenburgii negotium suum transigat, erit id mihi gratissimum.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Augusti 1636.
De Kiliano7 velim, sis memor. Spero receperis eas, quas die Veneris misi8, in quibus parentum9 memini.