Frater optime,
Beasti me iis, quas XXVIII. Augusti misisti litteris2, quibus ut respondeam hoc habe: Graswinkelium3 jam totum esse in refutando Seldeno4, cujus operis specimen, ubi ventus faverit, spero accipies; de te quid constiturus sit magnus cancellarius5, intelligere aveo, et rursus quid tu de Anthologia tua6.
377
Testimonium, ut a Delfensibus habeam, quale desideras, pro viribus annitar; in Roterodamensi negotio7 non multum profici video, et cum senatore8 agam, nequa expediendae rei praetermittatur occasio.
Petri9 animum omnino a profectione Indicana, et expertus sum et scripsi antehac, esse alienissimum, neque mutabit eum profecturus illuc Mauritius comes10, quamquam et conditiones omnes apud eum jam sunt lectae. Si foro operam addicere velit, puto eam Petro fore non infructiosam et possemus nos in hac parte alicui esse usui, imprimis vero D. senator, qui hoc consilium maxime probat, ut ex ipso, puto, intelliges; ego Petrum ad nos evocavi, ut coram certi aliquid statuere tibique rescribere possimus.
Salmasium11 senatoria dignitate auctum laetor; audio ad nos reversurum, quod sane malevoli non optant, nos vero amici omnes desideramus.
Quomodo se res in Gallia habeant, ex te filiove12 saepiuscule discere aveo; apud nos nihil fere geritur. Princeps13 naves multas etiamnum penes se retinet, quanquam tempestas anni ferre non videtur ut magni quid capessat, certe non circa oram Flandricam.
Anglorum rex14 in instituto suo perseverat, ut exercitium marini dominii sibi velit vindicare. Navis, quae e Persia in portum Hitlandicum appulit, ab aliquammultis Britannicis quasi circumcidetur; misit et eo societas Indica aliquas et nostris, quis futurus sit rei exitus, in incerto est. Dorpius admirallus noster15 omnium hic sermonibus vapulat, et apud Ordines accusatur, quas redux excusationes in promtu habiturus sit, videbimus.
Ordines Hollandiae queruntur se multa circa ultimum cum Gallia tractatum16 ignorasse, quae tamen scire debuerint, idque Pavio17 imputatur.
Magna hic rationum et aerarii conturbatio est; in castris bis lustratio militum est instituta et secunda vice longe minor numerus repertus quam priore, quod Ordines male habet et milites, quibus pessime solvitur, alienores reddit.
Hamburgo accipimus Banerium18 et Stalhausium19 copias Saxonis20 fere ad internecionem usque cecidisse; ita nuntiant, qui Amstelodamo litteras accipiunt; dulce mihi est progressus Suecorum, quando de nostris vix ulla spes, intelligere, tam tua quam publica causa.
378
Deus O.M. te orbi christiano nobisque diu servet incolumen, Brandanum Detrii21 adverso vento hic etiamnum detineri puto, quanquam aliquot diebus hominem non vidi.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VI. Septembris 1636.
F[i]lio salutem dicas rogo, cui ut scribam, angustia temporis prohibet.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 6 Sept. 1636 W. de Groot.
Boven aan de brief: Rec. 27 oct.