Illustrissime Domine,
Consilium Gallorum ducendi in Belgicae interiora exercitus, magno captum animo, successum tamen non habuit apparente illico, ut processum fuerat, commeatuum inopia. Interim Degenveldii3 stativa, quae in via Dorlanum erant, hostis noctu irrumpens diripuit et cuncta inde ad oram maris usque populabundus percursat, multumqne timeri video, ne ut in ducatu Burgundiae ita et in Campania hybernet non levi Galliae malo hostis.
Et Cerbelo4 aliquot millibus auctior vix sustineri a Rohanio5 poterit, praesertim aversioribus a Gallia Rhaetorum animis.
Dux Parmensis6 praeter Parmam et Placentiam toto suo patrimonio exutus est et, quod fieri solet, potentiori adiungunt se etiam qui spectatores hactenus fuere, Ethruscus7 et Genuates.
Classis Gallica etiam ante hanc virium accessionem hostibus factam minus eis par, nunc ab ora Ligustica reversa est, magno constans, re effecta nulla.
Tot mala desiderium Galliae iniiciunt pacis, ad quam cudendam cardinalis
426
Ginettius8 per Germaniam it Coloniam, Lugdunensis9 eodem hac transiturus creditur. Schavaskius10 Polonus11 jam bene valens hic etiamnunc haeret, minime otiosus.Angli a Ratisbonensi conventu jam per imperatorem12 inchoato negant se boni quicquam sperare; ac credere me jubent promptos se cum Gallis aliquid pacisci Suediamque, si pronos aequis conditionibus Gallos repererint, consciam se facturos eorum, quae agentur.
Metuunt obsidionem et Colmarienses et Hanovienses deque landgravio Casseliensi13 iudicia sunt varia atque incerta.
Scribit Montsausconio XX Septembris D. ryngravius14 spem esse eum ipsum locum, quem sibi opportunum castris suis ceperunt cardinalis Valetta15 et dux Bernhardus16, defendi17 posse adversus hostium quantumlibet crescentes copias. Idem spero, eoque magis quod18 ex regis19 in Picardia exercitu millia aliquot, abundantia quando in Belgicam penetrari non potest, illuc mitti intelligo.
Deus, Illustrissime Domine, illustrissimae dominationi tuae fautor adsit20 publico tibique ac tuis res det prosperas.
Illustrissimae Dominationi Tuae omni cum observantia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, Xo Oct. novi Cal. MDCXXXVI.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae 1636 d. 14/24 Octob.