De pecunia cura, frater, recta est, et gratias agimus pro hoc aliisque laboribus, quos nostris rebus impendis. Perge cum senatore Reigersbergio2 nostra omnia promovere. Deus te, tuam3, tuos nostrosque omnes ab iis, quae grassantur illic, malis servet.
De principe Arausionensi4, quid facturus sit, magna hic exspectatio est. Galli nihil aliud quam sua defensant in Burgundia Picardiaque.
At Itali principes, praesertim Parmensis5, sua perdunt. Rohanius6 ad Iulii
441
Caesaris res scripsit observata lectu digna boni ducis formam continentia7. Quod polliceretur.Mileterius8, acer quondam adversator Tileni9, librum edidit10, quo plane, verbis tantum mutatis, in illius concedit sententiam.
Gaudeo nostri memoriam restare tum apud propinquos nostros Reigersbergios Endegestiosque11, tum apud viros eruditos Heinsium12, Tisium13, Vorstium14. Heinsii notata ad Novi Foederis Libros15 videre avebo simulque intelligere de iis theologorum judicia, imo et politicorum, qui saepe de theologicis rebus melius quam theologi judicant, quod animo sint a factionibus liberiore, ii maxime, quibus linguarum veterum aliquis gustus est.
Vale cum amicis.
Tibi devinctissimus frater
H. Grotius.
16 Octobris novi Cal. 1636.