Excellentissime Domine,
Multum praestitit cardinali2 nostrorum Witstockiensis victoria. Nam regis3 aliorumque animos ob pecuniae imminentem penuriam aliaque incommoda praecipites ad pacem in spem meliorem erexit. Iamque fama, saepe in bello non minus quam res ipsae valens, ait Gallassium4, qui capto Mirebautio Burgundiae ducatum penetraret, coactum peditatus sui bonam partem auxilio mittere laborantibus. Iis vero, qui ad Corbiam sunt, tantum accessit fiduciae, ut, quanquam alieno anni tempore, putent se affodiendo breve intra tempus pervenire posse ad oppidi oppugnationem praecipuo impulsore Castilionaeo5 edocto talia Batavorum commilitio.
Rex ipse jam Chantiliaci est, cardinalis ad Abbevillam, frater regius6 inani cum ira Blesis.
Sanctisimonius7, qui nuper in flagrantissima fuit apud regem gratia, amotus, ut scripsi8, ab aula nunc etiam praefectura Blesensi aliisque dignitatibus exuitur accessurus ad exempla instabilis potentiae. Etiam Franciae cancellarii9 nutare dicitur fortuna.
Angli adhuc rem cum Gallis trahunt Ratisbonensia, ut videtur, eventa opperientes; cum Batavis concordiae vix audent spem dare.
Mari nihil agunt neque Galli, quorum classis partim ad Villam Francam se tenet, partim mare oberrat, nec Hispani, quorum naves partim ad Vadum sunt partim Genuae, quae civitas eis commeatuum inopia laborantibus subvenit.
Terreste bellum, ut ante scripsi10, prosperum Hispanis, adeo ut Villattam, quae praeter Bremum sola de partis hoc bello Gallis restabat, Galli, quod defendi posse desperarent, munimentis nudaverint.
A Rohanio11 nihil exspectandum imminutis per morbos, famem, diffugia ejus copiis. Sed haec Marino12 testi oculato narranda relinquo.
A Polonis suis ob non soluta stipendia iterum deseri Gallassium rumor est, nescio an non ex utilitate confictus.
479
Venit ad me his diebus Heufd13 cui multum cum Nonio14 commercii. Dicebat exhaustas Vindici15 pecunias neque esse, unde nova fierent haud mansuris in obsequio provinciis, si quid ultra eis quum volentibus16 esset, imperaretur. Itaque in Aquitania, Languedocia, alibi ferme precaria tantum esse imperia. His necessitatibus cardinalem, invitum quamvis et quamdiu posset reluctantem, in pacem trudi. Praeterea urgeri a pontifice17. Batavos mutuo et metuere, ne sine ipsis transigatur, et, ne ipsi id facere occupent, metui.
Eusebium18 inter et Gracchum19 manere dissidia et suspiciones satis apparet.
Pater Iosephus20 aegrotat, praecipuum cardinalis instrumentum.
Literis Windesora datis 10/20 Octobris putat revocari Arundelium21 Ponica22; ipsius negotia obhaerescunt ad incertum foederis Anglos inter et Gallos.
Addam vota pro regno, regina23, Sublimitate Tua Suecorumque omn ium gloria.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius24.
Lutetiae, 20/30 Octobris 1636.
Accepi jam Roma partes egregias, quae in editis Graece Procopii Vandalicis Gothisque25 desiderantur.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.