eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    187

    3008. 1637 april 2. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Reginae clementissimae dominae nostrae2 literas cum illis ad Galliae regem3 jam nunc accipio ac, quanquam ipse per me facere jam occupavi, quae facere jubet, tamen ex speciali mandato eadem repetam reginaeque responsa, quae haud dubie ei placitura erunt, sine mora perscribam4.

    Proficiscitur hinc intra Pascha Davausius5 ad Batavos, Danum6, Polonum7 legatus.

    In meis, quas perscripsi, conjecturis etiam sermones me confirmant eorum, qui ab aula ad me mittuntur.

    Sperant Mantuani8 ducis ministri sui ducis filiam9, egregia forma ac virtutibus virginem, regi Polono10 nuptum ire. Ego tamen ex Polonorum colloquiis literisque disco de Palatina11 nondum abjectam cogitationem, quod et Angli jubentur credere.

    Cum Anglis nihil, quod quidem palam notum est, convenit. Nec sane magni faciendum est de navibus, quod offerunt12, cum illae naves, quanquam sub regis, ut proponitur, Galliae electorisque Palatini13 nomine, nihil tamen facturae sint, nisi quod aulae Anglicae placeat quippe pertinentes ad subditos Angliae. Id autem non erit, ut loca aliqua Hispanici juris invadantur; cum Hispano14 enim bellum sibi nolunt idque15 profitentur, sed ut in praedam rapiantur Batavorum naves, quae permissu Hispani saepe in Hispaniam eunt, aut regem Hungariae16 aut Bavarum17 cogant facere quicquam, quod sua sponte facturi non essent. Quin et dubitari potest, daturine sint eas naves, an tantum id ostentent, cum etiam Batavis non ita dudum paria polliciti deinde se extricaverint. At certe quamdiu illa cum Batavis de mari disceptatio ad concordiam, saltem temporariam, non deducitur, non video, quid bene agi possit.

    A Mediolano legati18 ideo Coloniam tempore nondum ad res agendas idoneo properare putantur a Gallis, apud pontificem19 moras pacis ut impetrent20.

    188

    Piccolominius21 apud Atrebates esse dicitur et Picardiae iterum minari.

    Scripsit ad amicum in Italia Parmensis22 causam, quae ipsum truserit ad pacta cum Hispano facienda, fuisse, quod auxilia, quae mari missuros se Galli dixerant, diu exspectata, ne rebus quidem Placentiae ad extrema redactis apparuerint neque solutae sint pecuniae, quae ad sustinendam partem sumptuum, unde praesidia sustentarentur tum Placentiae tum Parmae, ex foedere debebantur. Ministros rerum Gallicarum acriter incusans de rege reverenter, de cardinali23 amice loquitur.

    Intelligo et in Montisferratensi territorio maximeque Casali ob non soluta Gallo militi stipendia rem proxime seditionem aegreque indigenarum quamvis in summa inopia collationibus vitatum periculum.

    At in Rhaetis non jam periculum, sed ingens motus coortus est, tum illa eadem ex causa, quod Rhaeticis cohortibus, quae Galliae militant, stipendia pridem non darentur tum, quod Galli, praesertim legatus Laparius24, minacius ferociusque illic egerit, quam ferre possunt ingenia sueta libertati.

    Itaque ter mille Rhaeti urbem Curiam suae potestatis fecere, factio haud dubie Hispanica, publicantque velle Austriacos, ut Vallis Telina ita ut olim sub imperio sit communi25 Rhaetorum, maneant vetera foedera et ex eis liber transitus.

    Iam ducem Rohanium26 intra castellum, quod Francicum dicitur, velut obsessum tenent. Et pecuniario quidem malo rex mederi parat missis illuc LXm scutatis. Sed animi multis male tractationibus exulcerati ad sanitatem ut redeant, optandum quidem est, utinam et sperari possit.

    Sabaudus27 quin clam cum Hispanis agat, nec Veneti dubitarunt nec Mantuani. Magnas res ab Hispano parari in hunc annum tum alia indicant tum sex milliones francorum, qui sedecim longis navibus Genuam perlati sunt, super quos tres alii exspectantur brevi, quae omnis pecunia partim Italico partim Germanico destinatur bello.

    Helvetii conventum habent; gliscit ibi quoque favor in Austriacos, quem accendunt Rhaetorum e Curia urbe literae orantes eos, ne Gallis libertatis oppressoribus iter per Alpes in malum commune concedant.

    Imperatoris28 necem a veneno quidam profectam putant, quod dederint ei Walsteinianae mortis29 propinqui vindices.

    Recentes ab Helvetia literae nuntiant caesarianas30, quae in Franconia sunt, copias in Bohemiam mitti. Imperatum idem iis, qui in Wirtembergico sunt agro, sed hos excusatione uti, quod fracti incommodis belli hiemisque ante Majum mensem movere se non possint. In Thuringia e fame solitudinem factam; af-

    189

    fectum capitis supplicio a Saxone31 eum, qui Torgaviam Suedis dediderat32.

    Ex Italia praeter ea, quae supra memoravi, scribitur voluisse cardinalem Sabaudum33 ad fratrem ducem venire, sed ei duci visum non convenire tempori, ne frater aperte addictus Austriacis Gallorum in se suspiciones irritaret.

    Neapoli ex vectigalibus locatis millionem ducatorum factum; tantundem aut paulo amplius a collatione civitatis exspectari. Mitti inde auxilia Mediolanum; classem praeterea rebus necessariis instrui; Sabionedam vocabulo esse in potestate Stilianae34, quae Medinae Hispano35 nupta est; reipsa in Hispani possessione. Dissidia nata inter Siciliae rectorem36 et Melitensem societatem satis gravia. Non dubitari, quin Parmensem inter et Hispanum pacta intercesserint, quae Gallos aliosque celantur. Sardiniam milite et armis firmari, ne Galli, quod nuper improspere evenit, repetant.

    Cuncta Deus in bonum vertat commune, Excellentissime atque Illustrissime Domine, idemque reginae, regno Tuaeque Sublimitati benignus adsit.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius37.

    2 Aprilis novi Cal. 1637.

     

    Ex literis Polonicis video cuncta ad nuptias parari incerto adhuc, quae nuptura sit. Rex ipse Davausio saepe affirmavit se tam deformem quam est Austriaca38 ducturum nunquam. Video et inter ea, de quibus in conventu Polonico consultabitur, esse de sumptu in classem faciendo.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 313; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 330.
    2 - Christina van Zweden.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Het werd 10 april; zie no. 3022.
    5 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    6 - Christiaan IV.
    7 - Wladislas VII (IV).
    8 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua (1580-1637).
    9 - Maria-Louisa Gonzaga (1611-1667).
    10 - Wladislas VII (IV); hij huwde in september 1637 Cecilia Renata, dochter van keizer Ferdinand II en na haar dood (1644) in 1645 Maria-Louisa Gonzaga.
    11 - Elisabeth, oudste dochter van Frederik V van de Palts.
    12 - Vgl. hierover o.a. no. 2989 p. 151.
    13 - Karl Ludwig van de Palts.
    14 - Philips IV.
    15 - De uitgave der Epist. heeft ‘atque’.
    16 - Ferdinand III.
    17 - Maximiliaan, keurvorst van Beieren.
    18 - Francisco de Mello en Antonio Ronquillo.
    19 - Urbanus VIII.
    20 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk ‘imputent’.
    21 - Ottavio d'Arragona, hertog van Amalfi, prins van Piccolomini.
    22 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    23 - De Richelieu.
    24 - Bedoeld zal zijn François Lasnier (Lanerius).
    25 - De uitgave der Epist. heeft hier abusievelijk ‘communis’.
    26 - Henri, hertog van Rohan, bevelhebber van de Franse troepen in de Veltlin.
    27 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    28 - Ferdinand II. Hij was gestorven op 15 februari 1637.
    29 - Albrecht Wenzel Eusebius von Wallenstein, hertog van Friedland en Mecklenburg; hij werd op 25 februari 1634 vermoord.
    30 - De troepen van keizer Ferdinand III.
    31 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen.
    32 - Torgau werd verdedigd door de Saksische generaal Siegmund von Wolfersdorf. Na de overgave van de stad werd Von Wolfersdorf samen met Moritz August Dehn, die in de nabijheid van Torgau een nederlaag geleden had, op last van de keurvorst van Saksen in arrest gesteld.
    33 - Maurizio van Savoye.
    34 - Anna Carafa, prinses van Stigliano.
    35 - Felipe Ramirez de Guzmán, hertog van Medina Las Torres.
    36 - Luis-Guillem de Moncada, prins van Paterno, hertog van Montalto.
    37 - Het onderschrift ‘Tuae Sublimitatis ... H. Grotius’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    38 - Cecilia Renata, dochter van keizer Ferdinand II.