eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    483

    3201. 1637 augustus 8. Van A. Oxenstierna1.

    Illustris Domine,

    Ex literis tuis de die 3 Iulij2 video, quae tecum egerint legati Anglici3 in negocio foederis Gallo-Britannici et quemadmodum eius delineationem in scripto tibi non communicaverint. Quod ego tanto minus nunc miror, cum videam ne mihi quidem transmissas eius condiciones secundum id, quod pollicetur literis suis Averius4, residens Britannicus Hamburgi. Poteris cognoscere ex adiuncto literarum eius ad me exemplari5, quo pacto negocium hic proponat nosque ad communionem foederis invitet. Inserviet id forte tuae informationi et usui erit ad reliqua suo tempore dijudicanda.

    Video praeterea Venetum legatum6 apud te de Reipublicae suae literis ad serenissimam reginam nostram7 perscriptis saepius admonere. Benefacis quod verbis generalibus ipsum detineas usque dum certi quid super ea re a dominis administratoribus8 statuatur.

    Prioribus meis literis9 te certiorem feci de retrogressu domini Bannerii10 et quemadmodum ingruentes undique hostium vires universo cum exercitu, tormentis ac impedimentis salvus et incolumis Stetinum evaserit, ubi nunc contra incumbentem hostem defensioni suae sedulo invigilat ac licet res non careat suis difficultatibus et absque provinciae totius devastatione vix abitur(us) videatur, speramus tamen cum Deo aliquas nostris adesse et in posterum enascituras commoditates, hostibus vero decessuras, ut, ultra quam putaverint, propositum nostros eiiciendi difficile ipsis reddatur.

    Interim scio pro tua prudentia te non omissurum, quin debitis in locis hunc rerum statum representes ducisque Wimariensis11 accessum ad Rhenum et transitum, si poteris, urgeas et matures, ne, si aliter fiat, firma nobis opinio ingeneretur nunc, cum maxime de foedere agatur, nil, quod foederis est et illo continetur, socios agere velle. Vale.

    Tuae Illustritatis amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Dabantur Holmiae, die 29 Julij Anno 1637.

    Adres: Illustri Domino Hugoni Grotio, Sacrae Reg.ae Maiest.is Sueciae Consiliario et ad christianissimum Galliae Regem legato ordinario.

    In dorso schreef Grotius: 29 Iulij 1637 Cancellarius

    En boven aan de brief: rec. 16 sept.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Orig. eigenh. ondertek. Antw. op no. 3146; beantw. d. no. 3259
    2 - No. 3146.
    3 - Burggraaf John Scudamore, ordinarius Engels ambassadeur te Parijs, en diens extra-ordinarius collega Robert Sidney, graaf van Leicester.
    4 - Joseph Averie.
    5 - Ontbreekt.
    6 - Alvise Contarini di Nicolo, Venetiaans gezant te Parijs.
    7 - Christina van Zweden.
    8 - Zie voor hun namen no. 2957, p. 91 n. 2.
    9 - No. 3188 dd. 1 augustus.
    10 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.