eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3263. 1637 september 21. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Post captam ab hoste Venlonam et Ruremundam hoc supererat unicum, ut Trajectum ad Mosam omnibus necessariis instrueremus et melius defendi curaremus. Missus in eam rem dux Bulionaeus2 cum sua turma equitum eumque secuti pedites circiter mille recte in oppidum pervenere et dux quidem inutilem mona-

    583

    chorum turbam cum quingentis e juventute, qui rebus nostris infestiores videbantur, exire jussit seque et suos obsidioni paravit, ita ut jam nihil ab illa parte timeatur hoste jam - ut videtur - in Gallos converso, nisi forte tanta ei sit confidentia, ut Trajectum variis propugnaculis circumsidere atque ita penuria commeatus ad deditionem tandem impellere conetur, quod ita facile non procedet.

    Interea princeps3 ad Bredam fulminat machinis et in porticu bina per fossam ducenda occupatur jamque quadraginta quattuor tignorum juga ab Anglis perfecta, neque minus a Gallis laboratum; sed fossa ducentos circiter pedes lata oppugnatores diu distinet neque raro tormentis minoribus scisso ad inferiora vallo dimissis opera nostra disturbantur. Quae a gubernatore4 ad cardinalem regium5 interceptae sunt litterae indicant supra mille et quingentos armatos in urbe non esse neque magnam tormentarii pulveris copiam, sed jam novum in interiore urbis parte extructum vallum ab eo, cui princeps imminet latere, quod tamen haud diu nostrorum impetum sustinere posse speratur tantumque paciscendis conditionibus idoneum fore.

    Brederodius6, quem proxime scripseram7 a nostris captum, melius securitati suae, ut nunc certo intelligo, prospexit et citatus causam quidem coram non defendet, aequioribus vero temporibus de defensione desperare non videtur: illud constat hominem minime malum ab oppidanis, qui primo studium nostri simulaverunt et postea quae ipsis tradidit arma in nostros verterunt, deceptum.

    Cordesii8, viri optimi, negotium qua debui diligentia curavi et jam a Blavio9 accepi, quod in Atlante desiderat folium 0 Z10 cum delineatione Pe[ruan]ae. Siquid praeterea est, in quo opera mea ipsi possit esse usui, rogo, me moneas: folium illud per occasionem mittam.

    Vale, frater optime, cum uxore11, liberis12 et amicis.

    Hagae, XXI Sept. 1637.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris.

     

    Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 30 Sept.

     

    En in dorso: 21 Sept. 1637. W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 24. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 3280.
    2 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon, gouverneur van Maastricht.
    3 - Frederik Hendrik.
    4 - Gomar de Fourdin.
    5 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    6 - Nicolaes van Brederode, gouverneur van Venlo.
    7 - No. 3252 dd. 14 september.
    8 - Jean de Cordes; vgl. ter zake no. 3114, p. 347.
    9 - De Amsterdamse uitgever Willem Jansz. Blaeu.
    10 - Zie hierover no. 3114, p. 348 n. 6.
    11 - Maria van Reigersberch.
    12 - Cornelia en Diederik.