560
Frater optime,
Quas ad me XXVI. Iunij dedisti litteras2, eae mihi IV demum Septembris die traditae sunt quippe a Spiringio3 e Suecia huc remissae. Ex iis magna cum voluptate didici, quam multa et varia ad illustrandam rempublicam litterariam tibi in promtu sint. Si illic idoneos typographos reperire non potest, mitte per amicos quae primum excudi velis, et operam dabimus, ut id quam accuratissime fiat.
De Lucano4 et Tacito5 per occasionem cogitabimus; ego cum Mairio6 aliisque ea de re agam, nam ista in Tacitum nimis quantum videre gestio.
Procopii Gothica7 quominus lucem videant, non puto magnum cancellarium8 intercessurum imo potius id opus promoturum.
De Anthologia9, quaeso, aliquid constitue, ne diutius nullo fructu quod paratum est prematur: conditiones, quas typographis praescribis, hominibus nostratibus duriusculae videbuntur, Galli talibus rebus assueti facilius iis acquiescent.
Mileteriana10 jam accepi, ut et ante11 scripsi, et Episcopio12 legenda transmisi, qui jam constituit sua in Cameronem13 edere.
Si Matisium14 videro agam, cum eo de successore Brandani15, nam ego Bremae novi neminem, et difficile esset hic reperire aliquem bene in iis, quos designas, articulis sentientem, qui publicam habeat vocationem, posset tibi ea in re Vossius16 magno esse usui, qui id genus hominum novit probe.
Nunc ut te nostrarum rerum certiorem faciam, hoc habe: obsidionem Bredanam egregie ingeri et omnia, quae hostis extra urbem habuit, munimenta, jam in nostram concessisse potestatem ab ea parte, e cui princeps17 imminet, de reli-
561
quis vero non minorem esse spem, quin de iis brevi exui possit. Septimo hujus duobus e cuniculis ignis prorumpens magnam vallorum in exteriori munimento partem disjecerat, cui occasioni nostri insistentes, hinc Galli inde Angli, in ipsum proruperunt munimentum et ad eam, quae egressuris patebat, portam se illico conferentes omnes, qui illic excubabant, circumventos ad ducentos circiter occidione deleverunt; ita Galli aliqua ex parte Charnassaeo18 parentarunt.Interea Venlonam Brederodius19 post obsidionem vix tridui 25o scilicet Augusti die cardinali regio20 tradidit pessimo sane militari flagitio, cum bene munitam operibus, 37 tormentis majoribus et magna vi pulveris instructam urbem, cum mille et amplius stipendiariis facile ad sex aut octo - sicut saepius ipsum promittentem audivi - septimanas defendere potuisset. Causatur ille praecipue paucitatem militum, consternationem et tumultum civium, et incendium, quod igniti hostium globi in urbe excitaverant; sed revera a romanensibus quibusdam, quibus ille multum confidebat, seductus, ne securitati urbis debite prospiceret, et vitae suae timens, quam in eo speraveramus, constantiam deposuit et in castellum quoddam ditionis Coloniensis se recepit, ubi jam ignaviae suae penas dat seipsum miris modis crucians.
Venit et IV hujus mensis in potestatem cardinalis Ruremunda, per decem tantum dies defensa; sed illa nullis erat operibus firmata. Haec omnia Bredana victoria gloriam imminuunt. Decimo et undecimo hujus milites, qui in castris comitis Guilielmi Nassavii21 sunt, cum defensoribus propugnaculi, quod ipsis objacet, varia fortuna fortiter pugnaverunt: nostri semel atque iterum depulsi, tertio et expulsi cum jactura multorum, quos inter centuriones Hindersonius22 et Wiliamsonius23 et signiferi aliquot, tandem duodecimo hujus mensis ejus potiti sunt. Princeps nunc totus in transitu fossae urbicae per porticum occupatus est, quatuordecim jam lignorum jugis in fundum adactis; interea et pontes ex cratibus et viminibus factos, qui hic servantur, ad se mitti jussit, incertum, in quos usus. Citantur per praeconem Brederodius aliique, qui Venlonam tradidere, neque comparere audent; sed jam jam intelligo Brederodium in manus nostrorum venisse ac Rijnbercae asservari; quod si verum est, actum est de ejus vita.
Plura, quae jam scribam, non habeo.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XIV. Septembris 1637.
562
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 12 Oct.
En in dorso: 14 Sept. 1637. W. de Groot.