Frater optime,
Mirifice me bearunt, quas ad me nuper, imprimis vero VIII2 et XV hujus mensis3 dedisti, litterae, quas cum lego, lego autem saepiuscule, quod jam injuria temporum coram non licet, absens certe tecum sermones sociare videor.
Nunc ut iis una opera respondeam neque tu tamen negligentiam meam incuses, scias affuisse mihi ante aliquot dies Borussum quendam Bomelium4 nomine, qui ad te commendatitias postulabat, qua occasione et ego et pater5 ad te direximus litteras, sed ille nullus ad nos rediit; itaque is fascis hic etiamnum latet obsignatus.
Quae de rebus ecclesiasticis revers, grata mihi omnino fuerunt, aveo enim earum apud Gallos statum ex te cognoscere, et sane majore illic prudentia res jam componuntur quam apud nos hactenus. Si enim praecisa controversiarum definitione synodus nostra6 abstinuisset, non tam incurabile vulnus accepisset ecclesia.
Illud vere dolet Amirautium7 et Testardum8 eorumque sequaces de gratia quidem universali non male censere, sed in reliquis Dordracenae ejusque subsequae Alesianae synodo9 pervicaciter inhaerere. Mileterii scriptum postremum10 legi, et si ita reliquas partes tractare pergit, illud Persianum ingeminare cogar: Quis leget haec?11 et enim valde prolixus est. Consilium quidem ejus ad unionem tendens non improbo, sed Aethiopem lavari video neque quicquam inde eventurum boni.
519
Interea tamen Daillaeum12 aliquoties in luto haerentem conspicio, unde se non facile cum honore sit extricaturus. Occurrunt et novae aliquot locorum explicationes non contemnendae; sed quid jam post anathema Alensonianum facturus sit, quaeso, intelligam.Magis me illud juvat, quod et in Anglia et in Suecia audio ea jam vigere ingenia, quibus probe perspectum sit verae pietatis cultum potius quam disputandi pruritium hominibus esse instillandum. Archiepiscopi Cantuariensis orationem13 neque ego neque - quocum tua ista contuli - Utenbogardus14 vidimus; dabimus tamen operam, ut videamus.
Video intercidisse illas priores litteras, in quibus de Brandano15, de Lucano et Tacito16, item Procopio17 et annalibus18 itemque Notis in novum testamentum19 scripseras, quare memineris dicti gladiatorii20 et, si placet, repete.
De Cordesii21 negotio jam ad Blavium22 scripsi ejusque responsum expecto.
Matisius23, qui has ad te litteras misit, putabat Brandanum ab omni partium studio fore alienissimum, quod non ita ex voto succedere omnino mihi dolet.
Utenbogardus ut hinc abeat, credibile mihi non fit, quippe qui cum uxore24 conflictetur lento laborante morbo, de iis, quae morbum sequi solent affectibus; sed tamen cum nuper in Ordinum conventu actum esset, ut ipsi concionibus interdiceretur addito eum et divinae et humanae majestatis reum esse cum ab Ecclesia tum a judicibus judicatum, aegerrime id tulit et coram amicis in ea verba erupit, qua defensionem sui etiam cum jactura patriae minabatur, sed nimis illum domestica ista mala cruciant male.
Ad nos tandem ut veniam, ex filio25 - quem salvum ad vos venisse gaudeo -, omnium nostrum valetudinem puto intellexeris neque in ea parte accidit mutatio, nisi quod mater26 oculis capta ac proinde corporis exercitiis minus dedita, etiam paulatim pedibus deficere videtur; pater27 senectutis malis - quod in illa aetate rarissimum - minus tangitur.
Princeps28 ad Bredam quae oppugnandae urbi sunt strenue promovet et cuniculos tam profundos agit, ut in iis consistentes ne turrim quidem videre
520
possint eosque jam ad praejacentia urbi munimenta produxit, quae jam hinc duodenis, inde senis et quinis machinis majoribus verberabuntur, unde spes est ante Novembrem urbem eam in principis potestatem concessuram, neque enim tot ibi sunt milites, qui defensandis tam multis operibus sufficiant, praesertim cum a quatuor partibus impetantur. Cardinalis regius29 speraverat propugnaculum Vornanum - in quo tantum centum et sexaginta milites erant - invadere, sed detectis per transfugam consiliis re vix tentata ab incepto destitit; nunc circa Venlonam et Ruremondam cum copiis vagatur neque longe inde Staeckenbrouckius30 cum quadraginta equitum turmis, et Pinsenius31, Wijnbergius32 aliique cum copiis pedestribus, ut ejus obsistant conatibus. Sunt hic, qui Ruremondae metuunt, quanquam eam jacturam capta Breda facile sarciret. Omnes mirantur nihil magnae rei a Gallis geri, praesertim tanto cum numero militum adversus paucos a cardinali33 illi limiti oppositos.Sed jam manum de tabula.
Vale, frater optime et salve cum uxore et liberis34, a me, uxore35 et affine Losecatio36.
Tibi obsequentissime frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXVI. Aug. 1637.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 6 Sept.