eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3297. 1637 oktober 16. Aan Willem de Groot1.

    Literae, mi frater, tuae 14 Septembris scriptae2, ad me 12 Octobris pervenere.

    Mitto ad te apertam epistolam meam ad Oudartium3, ut legas et cludas. Videbis, quo me Brandanus4 nolentem redegerit. Ego ejus allocutionibus, etiam communioni, quanquam in orbiculata forma et sine fractione interfui semper cum omnibus signis animi in ipsum et cum ipso sentientis aequissimi. Ab eo nihil petii nisi, ut verbis generalibus de coena uteretur et cum mos sit lutheranis etiam paucis et privatim communionem elargiri, eam daret mihi uxorique et familiae meae nostro more, qui et apud lutheranos quosdam principes observatur et his in locis viget. Haec autem omnia ei per Mathisium5 praedixeram et his venerat legibus. At ille, ut aliquam vidit multitudinem meo permissu ad se coire, mea dicta coepit contemnere et pro arbitratu nunc in nos, nunc in pontificios declamare, cujus loquentiae poenas ego luebam et in reformatorum et in aulae regiae odia incurrens. Quis enim crederet a domestico meo, cui ego victum et annua praeberem, ea fieri, quae mihi improbarentur. Liberavi me hac culpa quo uno potui modo a multis

    641

    monitus. Nunc quid nobis sit factu optimum, ego et uxor deliberabimus. Mihi non displiceat Aurati6 opera interdum uti. Uxor ampliat. Interdum in mentem redeunt ea, quae ad te perscripseram sententiae tuae et aliorum explorandae causa. Interdum nonnulli se ostendunt scrupuli.

    Petrus7 mecum Institutiones Batavicas8 legit. Si maximus natu9 huc venerit, eum remittam una cum Anthologia10 et historia Hollandica11 Utrumque opus velim ante editionem legi a Vossio12 et, si ei placet, etiam a Salmasio13 sub fide nihil evulgandi, ut, siquid in re aut locutione emendandum censent, monear. De Anthologia cura esse debet, ut Graecae literae bonae sint, bonus corrector, bonus index. Praefatio mea, ubi a fine editio non longe aberit, mittetur. Historiae exemplaria centum bene compaginata et chartae melioris dare typographus sine suo damno facile poterit, et ego paucioribus per amicos omnes ire non possum. Mairii14 nec charta bona est nec correctores. Et ipse tenax. Magis placet Blavius15, si literas Graecas et correctorem habeat et scripto promittat circa definitum tempus se absoluturum.

    De Lucano16 et Tacito17 non urgeo. Si qua nunc eorum adornatur editio, tunc admonebor satis tempori. Videbis quaedam non poenitenda.

    Procopianis18 proponendam Praefationem19 misi ad M. cancellarium20, cujus nomini et ipsa et opus inscribitur. Mire eam praedicat cancellarius gratiasque et suo et gentis nomine agit21, meque, ut edam, incitat. Parata sunt omnia22, ut describantur; ei operae filium destinavi natu maximum, ut et res antiquas discat

    642

    Gothorum atque inde materiam disserendi uberem habeat et se suaque studia ei, quam nunc habemus, patriam commendet.

    Novi nihil hic magnum quod sit praeter mortes Mantuani et Sabaudi ducum23. Hujus pupillorum tutela matri24, illius vero Venetis mandata.

    Vale cum parentibus25, liberis26, uxore27, amicis.

    16 Octobris 1637.

    Tui amantissismus frater
    H. Grotius.

    Mitto tibi exemplum epistolae. D. cancellarii ad me super Procopianis. Mileterii librum postremum28 mittam, ubi aliquis notus ad vos ierit.

    Scribunt ad me Elsevirii29 de Procopio, ut meam ipsis mittam editionem. Rogo, si eos videris, respondeas mea minime adhuc parata esse. Et meum aliud esse institutum, ad quod et adminicula e Suedia exspecto.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 872. Antw. op no. 3252.
    2 - No. 3252.
    3 - Robert Oudart, notarius in Hamburg; de brief ontbreekt.
    4 - Brandanus Daetrius -Brandan Dätri-, huispredikant van Grotius.
    5 - Assuerus Matthisius -Sweer Matthijsen-, sedert 1631 remonstrants predikant in Den Haag.
    6 - François d'Or, vriend van Grotius, vroeger predikant te Sedan, maar wegens zijn remonstrantse gevoelens afgezet. In 1638 werd hij inderdaad voor enige tijd Grotius' huispredikant.
    7 - Pieter de Groot.
    8 - Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleertheyd, 's-Gravenhage 1631; Ter Meulen-Diermanse, no. 757.
    9 - Cornelis de Groot.
    10 - Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti e typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXCV etc. Ter Meulen-Diermanse, no. 534.
    11 - Hvgonis Grotii Annales et historiae de rebvs Belgicis, Amstelaedami, Ex Typographejo Joannis Blaev, MDCLVII. Cum Privilegiis S.C. Majestatis; & Ordd. Belgicae Foederatae, nec non Holl. West-Frisiaeque, per annos quindecim. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 741 en remarques.
    12 - Gerard Johannes Vossius, hoogleraar te Amsterdam.
    13 - De Franse klassiek-filoloog Claude de Saumaise -Salmasius-, hoogleraar te Leiden.
    14 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    15 - De Amsterdamse cartograaf en uitgever Willem Jansz. Blaeu.
    16 - M. Annaei Lvcani Pharsalia, sive de bello civili Caesaris et Pompeji Lib. X. Additae sunt in fine Hvgonis Grotii notae Ex binis antehac editis junctae, auctae, correctae. Et Thomae Farnabii in margine. etc. Amsterodami Apud Ioannem Blaeuw. A.o MDCXLIII; Ter Meulen-Diermanse, no. 430.
    17 - C. Corn. Tacitvs ex I. Lipsii Editione cum Not. et Emend. H. Grotii. Lvgdvni Batavorvm, Ex. Officina Elzeviriana. Anno 1640; Ter Meulen-Diermanse, no. 515.
    18 - Hierover zie men Ter Meulen-Diermanse, no. 735: Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardvm.
    19 - Zie no. 3132, p. 369 en bijlage no. 7.
    20 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    21 - Zie no. 3187, p. 465.
    22 - Vgl. Lukas 14,17.
    23 - Vittorio Amedeo was op 7 oktober 1637 gestorven.
    24 - Christine (1606-1663), zuster van Lodewijk XIII kreeg de zorg voor Luisa (1629-1692), Francesco Jacintho (1632-1638), Carl' Emanuele (1634-1675), Margherita (1635-1663) en Adelaide (1636-1676).
    25 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    26 - Zie voor hun namen no. 2912, p. 3 n. 2.
    27 - Alida Graswinckel.
    28 - Voor de titel van dit boek van Théophile Brachet de la Milletière zie men. no. 3256, p. 569 n. 6.
    29 - Bonaventura en Abraham Elzevier.