Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Quid regi2 dixerim, quid is mihi, literae ad reginam3 continent. Multum
603
vereor, ut satis magnae duci Vinariensi4 dentur copiae ad penetrandam Germaniam. Multi enim Gallorum sic disserunt, et Galliae et cardinalis5 ob multa, quae evenire possunt, referre, ne ille a finibus abeat longius. Credibile est et aulae romanae ministros, cum inter suae sectae principes indutias moliantur, omni modo laboraturos, ne longius quam nunc est, serpat bellum. Non deerimus nostro officio ego et Mullerus6, cui cardinalis quo se videndum non praebeat, excusat per valetudinem additque, si patri Josepho7 quae sibi dicenda erant velit promere, eum sui facturum copiam. Id autem amplectitur D. Mullerus, ne optimam ad itinera facienda tempestatem elabi inutilem sinat.De Italico proelio historiam8, ut editur - nihil enim, quod certius sit, ad me hactenus pervenit -, mitto et epistolam cancellarii Montisferratensis9 eodem pertinentem.
Capella 21 postquam obsideri coepta est die, qui idem hujus mensis erat 21, dedita est, cum jam fossa facta pervia et vallo urbis adhaerentia munimenta labefactari machinis subruique coepissent.
Chevreusii uxor10 non in Angliam, ut dicebatur, sed in ultimam Gallici regni partem, qua Benearnum ad Hispaniam proxime accedit, se recepit parato, si quam vim sibi intentari intelligat, perfugio. De reginae matris11 profectione in Angliam nihil nisi rumor est.
Ratihabitionem pactorum Wismariensium12 multum hic desiderari video rogatique sumus et D. Mullerus et ego ab Heufdio13, qui res Gallicas sibi praecipuas putat, ut eniteremur ad auferendas, si quae sint, moras. Diximus singuli ita nos arbitrari, si Galliae placeat concepta a Tua Sublimitate formula, facile conventurum. Idem diximus misso ad nos super ea re tentandos Avaugurio14.
Ni sperato citius dedita fuisset Capella, quod ob pestem maxime, quae urbem invaserat, contigisse creditur, magnum imminebat periculum parum munitis Gallorum castris ab oppugnatione, quam parabat cardinalis Hispanus15 ad Montem Hannoniae ingentem habens exercitum. De Hanovia imperatori16 conciliata perstat fama et mihi ea, quam nuper scripsi17, suspicio.
Si Alexandri18 homines res suas et Arcesilai19 apud Hannibalem20 commodo
604
loco possent ponere, esset cur Cimon21 ex regione ad Amasium22 metueret. Nam Lilium23 favit, comiti24 contra plebem25. Est autem is ejus regionis situs, qui plurimum nocere Cimonis rebus possit. Successor mortuo Charnassaeo26 in legationem ad Batavos mittitur Estampius27, domo Valencaea, bonis artibus notus.Chavigniacus28 a rege missus est Capellam ad sananda quae inter cardinalem Valettam29 et Mileraeum30 intervenere dissidia. Rogarat me Berlisius31 admissionalis, an non Chavigniacum prius conventurus essem quam regem; id facere Anglos32, Venetum33, Sabaudum34. Dixi me ex Anglis ipsis intellexisse non esse hoc eis perpetuum; quod deinde fatebatur. Ceterum si35 alii tempori conveniret, me visurum. Nunc cum literas ab ipsa haberem regina, non debere earum sensum ad regem perferri ab alio delibatum ac metuere me, si agerem aliter, ne id rex ipse sinistrorsum interpretaretur. At si quid rex me audito lectisque literis me agere cum ministris suis velit, me non cessaturum in eis conveniendis.
A Roma nuntiatur mors cardinalis Sixti36, quem pontificiatui destinabat Hispanica factio, sed in eo parum est situm, cum facile alium sint reperturi.
Cohors sive regimentum, cui Charnassaeus praefuit, a principe Arausionensi37 commissum dicitur Douchampio38. Is cum reginae matris partes sectatus sit, diu satisne sit placiturus cardinali Riceliaco, et an non nova hinc in principem Arausionensem veteribus adnascitura sint odia, dubitari potest.
De titulis quae disputatio fuerit inter marchionis Sigismundi39 homines et D. Bielkium40 ex ipsius D. Bielkii literis41 et ex actis, quae mihi ostendit D. Mullerus, cognovi. Aula romana reges, qui nascendo regnum accipiunt, electis praefert et his Serenissimi tantum dat titulum, illis insuper Potentissimi. Suediam pro regno posterioris generis habet rejecta ea mutatione, quae per Gustavum
605
primum42 facta est, et cunctis rebus secutis, quod ea omnia conjuncta sint cum religionis mutatione. Morem aulae romanae sequuntur et Veneti et Caesariani. Cavendum autem nunc imprimis, cum de conventu instituendo agatur, ne quid admittatur Suedicae dignitati noxium.Iam nunc disco fidis ex literis cardinalem Valettam in unum contrahere copias, tum quae Capellam cepere tum quae ad Malbodium sub Candalio43 agebant, proeliumque concupiscere, si eo adduci possit hostis pares ferme copias habens, id est XV ferme millia.
Ad Dampvilleriam quae sunt operibus jam ad urbem admotis sperant intra dies XII aut XV eam ad deditionem compelli posse; quod si sit, urgebimus, ut impleatur, quod rex sibi propositum dixit.
Haec dum scribo duo mihi interveniunt, Avaugurius jubens me credere optime mihi velle patrem Josephum; tum vero is, quem dixi, Estampius ad Batavos legatus, qui me rogavit, ut literarum et amicitiae commercia bono Suediae Galliaeque secum colerem, quod in me recepi; eique commendavi debitis ornatos laudibus D. Camerarium44 et D. Spiringium45.
Deus, Illustrissime et Excellentissime Domine, tibi adsit favens Tuamque Sublimitatem semper sospitet augeatque.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 26 Septembris anni 1637.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.