eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3300. 1637 oktober 17. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Miror qui factum sit, ut literas tuas 11/21 scriptas Septembris2 3/13 demum hujus mensis acceperim. Sed video idem saepe meis evenire literis, cui incommodo si quod afferri posset remedium, vellem sane, tum mei causa, qui summam semper

    647

    voluptatem ex tuis3 capio literis, tum quia publici4 interdum id interest.

    Rex5 sane magnos quosdam, multos haud dubie, alit exercitus in Italia, in Aquitania, in Languedocia, in fine Burgundico, in fine Campaniae, in fine Picardiae. Verum ita existimavi dixique saepe, si in tempore duci Bernhardo6 datae fuissent copiae, si saltem, ex quo Rhenum transiit, habuisset auxilia, quibuscum in Germaniam penetrare posset et suscitare partes7 prope intermortuas, futurum fuisse, ut illud, quod nunc in tot Galliae finibus geritur bellum, sine Galliae periculo in ipsa Germania gereretur. Inter quae duo quantum intersit, non desii et regi et iis, qui pollent aliquid, nec semel ostendere. Quid haec impedient, tuae prudentiae haud difficile conjectatu est. Unum, sed miserum satis, solatium est, si surdis loquimur, futurum ut surdi prius ista mala quam Suedi nostri sentiant. Ea, quae isthic de duce Bernhardo accepisti, vera sunt. Distinctiora ac posteriora meis literis ex certo relatu ad te perscripsi.

    De nostrorum in Pomerania rebus ea accepi, quae ad depulsum a Demmino hostem intercessere. Interim parte ea, quae introrsum Germaniam spectat, exclusi nostri Lunenburgo succurrere nequiere et Hanovia, quantum fert fama, in periculo est, nec mirum tam longe semotis omnium sociorum viribus. Quo magis miror laudoque Erfurdiae constantiam. Comes autem Hanoviae8, quantum ego arbitror, nunquam bene se purgabit imperatori9 de iis, quae in urbe ejus antehac evenere, nec est immemor talium domus Austriaca et ad nocendum facile arripitur obtentus.

    Trevir10 se redemit, quanti potuit, minimo deprecatione culpae probatis, quae sunt acta, et sumendo adjutorem nomine reipsa dominum.

    De landgravii Cassellensis morte11, falsa, ut spero, sed tamen fama hic est nec ullas nunc quidem accepimus literas, quae nos isto metu expedirent.

    Frisia illa trans Amasim pridem intestinis ardens odiis, si eam ex vetere memoria bene novi, fluctus illius simpuvii miscebit cum fluctibus maris Aegaei, id est communium Germaniae malorum se faciet partem.

    Angli de negotio foederis Hamburgine id an Hagae sit tractandum ajunt incertos se esse nec multum sua referre. Sperare autem cum Suedis bene se conventuros; de Batavis haesitant. De culpa illa non missi ad D. magnum cancellarium12 federis Lutetiae facti13 admoniti a me Anglici legati14 ad regem suum15 scripsere sperantque jam eam labem sanatam. Certe, ut dicis, dolendum est illa consilia,

    648

    ex quibus non Germaniae tantum, sed prope totius Europae pendet salus tot modis trahi, tanto temporum occasionumque dispendio.

    De Cracovio16 audieram, idque facit, magis ut credam ibi fore, ut tractetur aut praetractetur id, quod cum Anglis agendum est. Legati, qui hic sunt, ambo optant tuam in ea re operam intervenire, cujus et prudentiae tribuunt plurimum et de amore in domum Palatinam non dubitant.

    Quod a Boswelio17 exemplum foederis non postulasti, in eo gaudeo meum factum simile tuo probari. Sed an satis certum sit, praelecta omnia ordinum legatis, cupiam scire.

    Illa de piscatu controversia, ut saepe inter nos scripsimus, alieniore tempore moveri non potuit. Spero et te et D. Joachimum18 et Baverium19 et omnes, qui aliquid auctoritate aut ingenio valent, laboraturos, ut id certamen nonnihil refrigeretur ac sic ad quietem perveniat.

    Bonum de Breda, urbe inquam arceque, nuncium exspectamus in dies. De Trajecto ad Mosam nihil nunc quidem timendum est et, antequam sequens aestas adveniat, poterunt hostem alio trahere Batavi, nisi quod hi alternis annis amant nonnihil interquiescere.

    Quid mecum D. Mullerus20 egerit, non repeto, scripsi21 enim ea de re ipsumque transmisi regis responsum.

    Filius tuus22, vir nobilissimus mihique amicissimus, jam spero, bene perfectis propter quae iverat, in itinere erit, quod ei faustissimum precor et ut diu alter altero fruamini.

    In Italia post mortem Mantuani23 subsecuta statim mors ducis Sabaudi24 febri fervida rapti intra dies XI, cum circa idem tempus obiisset et primae gratiae comes Verrucae25. Viduae26 tutela liberorum principatuumque data dicitur, quae ut Gallici est sanguinis ita fida semper Galliae et per mariti fratrum injurias infensa ipsis et per ipsos Hispanis, quorum illi partes, alter27 armis, alter28 consiliis fovent. Rex omni ope sororis tuebitur auctoritatem neque erit, cur ei quantum marito, vaferrimo principi, diffidat.

    Malbodium derelinquere Gallis potius visum est. Interim frusta obnitente Piccolominio29 coiere regis exercitus, qui sub cardinali Valetta30 quique sub fratre

    649

    ejus Candalio31. Longovillanus32 Chaussinum obsidet diciturque ad ducem. Bernhardum misisse ferme duo millia hominum. Dampvilleria obsidetur etiamnum, sed processum cis, ut obruatur jam fossa.

    Certiora quam habuimus hactenus nos docent literae IV Octobris, ut hic numeramus, scriptae Narbone. Pugman illam, de qua hic Deo sunt actae gratiae, evenisse XXVIII 7bris, durasse per horas V, spectatissima Cerbelonis33 ipsius virtute. Cecidisse quingentos ferme, partim e Gallis partim ex hostibus. Gallorum vulneratos mille. Habebat Cerbelo VIII millia peditum, equites mille CC, exspectabatque novas copias neque urbs Leucata, jam ruina aliqua moenium facta, defendi ultra triduum poterat. Utrumque praevenit Gallorum audacia, adfuitque successus spem ultra. Nocte enim sequente, nulla satis gravi quae cognoscatur causa hostis munimenta egregia ab mari producta ad lacum machinasque deseruit. Sed ut fit excitati ad curam victi, victores negligentia incessit. Itaque et belli paratus qui ingens repertus inter rapaces manus diffluxit et pecuniae centurionibus post victoriam numeratae ita ipsorum adhaesere manibus, ut miles spe fraudatus fuga exercitum nudet, cum contra Cerbelo IV millibus auctus e proximis Pirenaeo locis insidietur occasionibus.

    Mitto historiam pugnarum34, quae evenere in itinere, dum a Malbodio exercitus cum altero a Landrecia veniente se junctum it, quanquam aliorum narrationes, cum hac edita, tum in alliis rebus, tum in numero hostium interfectorum minime congruunt.

    Dei tutelae, Illustrissime Domine, te tuosque et bonum publicum commendo.

    VII/XVII Octob. MDCXXXVII.

    Illustrissimae Excellentiae Tuae omni cultu devinctus
    H. Grotius.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. Hagae Com. 14/24 Octob. A.o 1637.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 97. Gedrukt Epist., p. 370. Geadresseerde, Ludwig Camerarius, was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    3 - De copie te Uppsala heeft: his.
    4 - De copie te Uppsala heeft: publice.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Het ‘parte’ van de copie te Uppsala zal een schrijffout van de kopiist zijn.
    8 - Phillpp Moritz, graaf van Hanau-Münzenberg.
    9 - Ferdinand III.
    10 - Philipp Christoph von Sötern, aartsbisschop van Trier.
    11 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel, was op 1 oktober 1637 gestorven.
    12 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    13 - Zie no. 3166, p. 426 n. 4.
    14 - John Scudamore en Robert Sidney, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    15 - Karel I van Engeland.
    16 - Karel van Cracou, Staats resident in Denemarken.
    17 - William Boswell (†1649), agent van Engeland in Den Haag.
    18 - Albert Joachimi, heer van Hoedekenskerke, ordinarius gezant van de Republiek in Londen.
    19 - Cornelis van Beveren, extra-ordinarius gezant van de Republiek in Engeland.
    20 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    21 - No. 3258; vgl. ook no. 3287, p. 623.
    22 - Joachim Camerarius.
    23 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua, gestorven op 21 september 1637.
    24 - Vittorio Amedeo, gestorven op 7 oktober 1637.
    25 - Manfredo Scaglia, graaf van Verrua.
    26 - Christine, zuster van Lodewijk XIII.
    27 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano (1596-1656).
    28 - Maurizio (1593-1657), kardinaal, zoon van Carl' Emanuele, hertog van Savoye.
    29 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    30 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    31 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    32 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    33 - Johann, graaf van Cerbellon -Giovanni, graaf Serbelloni-.
    34 - Gazette de France, no. 162, dd. 16 oktober 1637: La Ionction des Armées du Roy pres Mauberge: où il a esté tüé huit à neuf cens hommes de l'armée de Picolomini.