eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3258. 1637 september 19. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Accepi nullo fere temporis intervallo et illas, quas D. Millerius2 attulit XXI Augusti, et alteras XXXI3.

    Non repetam gratias, quas agere debeo semper, neque judicationes de rebus, quae nunc in motu sunt. Est enim id ipsum eo minus necessarium, quod non tantum vota nostra pro re communi, sed et judicia congruere video. Eis igitur

    573

    omissis, quae, dicta sunt saepe, percurram tuas cum responso et addam quae post missas a me postremas4 evenere. Multum debeo D. Mullero, amico communi, e cujus sermonibus et scriptis, quorum me fecit participem, ea cognovi, quae hoc tempore nosse ex usu est publico.

    Quod dicis de D. duce Vinariensi5 verum est, nec ipse defuit a Majo jam mense monstrandi6, quid facto opus esset, officio. Ex eo, quae vices obtigerint rerum, nihil attinet gnaro dicere. Ex quo jam Rhenum magno cum periculo transiit, quantum periit occasionum ? urget ille et merito urget, ut non tantum majores accipiat copias, sed et cito. Laborabimus D. Mullerus et ego, non tantum ut fiant, de queis scripsi, sed et ut addatur aliquid ad numerum et ad diligentiam. Venere jam contra eum sub Isolano7 cohortes - sive regimenta appellare est rectius - undecim. Contigit ei ad omnes occasiones vigili egregia victoria, cum captis Molberga et Ettenhemo oppidis, Kensingum obsideret, quae via est ad Brissacum, eoque non dubitaret, quin tantis ferox incrementis se hostis opponeret; quod et fecit, magna peditum, magna equitum vi. Dux receptum simulans eos divisit et conversa fronte aggressus insecutos trusit in propinquum rivum partimque cecidit, partim egit in fugam; sparsosque insecutus tota nocte - erat autem luna fulgens crescensque - reperit eos, qui a priore pugna abfuerant mane in valle8 ab hostilibus castris haud multum absita, et hos quoque ad satietatem cecidit, donec reliquiae in castris salutem quaererent.

    Ea de victoria regem9 dux certum fecit misso huc Betzio10 et literis scriptis XIX Augusti. Addit venire in se Goetsium11 multo cum milite. Quod vero tu ducem dicis facere oportere, idem ipsi consilii est.

    Bredam Batavis, Gallis Dampvillerium, ubi nunc perfecta est castrorum munitio, fodique ad urbem aditus intra paucos dies incipient, itemque Capellam fine auctumni cessura speramus.

    Et baroni Degenfeldio12 egregia et incruenta victoria obtigit, cum captis excursoribus hostium ex iisque cognitis, quae in proximo erant, insidiis eas corona inclusit captivosque fecit plus centum, milites ac duces.

    At in Languedocia, omissa Leucata introrsum se penetrant hostes Palmaque et aliis municipiis irruptis plurimum ibi frumenti repererunt, in quo apparuit Gallorum eam provinciam regentium imprudentia negligentiaque. Dicitur eodem se conferre classis sub Oquendo, quae in Brasiliam dicta est ire, magnaque spes esse Hispanis in propinquis Mommorancii, qui in Languedocia multi sunt.

    In Italia non procul Asta praelium felix Gallis et Sabaudis fuit: ajunt caesa sex millia. Sed certiorem historiam exspectamus.

    Agitur de induciis et Viennae et Madritii et rationes monstrantur componendae de Lotharingia controversiae.

    574

    Turca13 rebus in Transilvania et in Taurica Scythia ex voto compositis Polono14 pacem offert et pignus dedit Cantamirii filium15, qui Polonum occiderat, publico supplicio interfectum. Addunt nonnullae literae etiam patrem suspectum Polonis ad mandatam ei praefecturam trucidatum.

    Legatus16 a Perside Aleppum, inde Constantinopolim venit. Pacis cum Persa17 multa praevidentur impedimenta: certamen de Mesopotamia; ferox rebus in limite pacatis Turca. Sed multa provenire possunt etiam cautissimis improvisa.

    Pontificis18 valetudo incerta, et parant reges factionum fomenta. Nam his ventis agitatur illud mare.

    Hic muliebrium molitionum manet racematio. Itaque Chevreusii uxor19 post muliebria vitia ad virorum curas transgressa in Angliam dissimulato habitu se tulit capi metuens.

    De Anglis nihil nunc dicam, nisi inhibere me judicium, donec conspectae sint in Suedia Lutetiani federis20 tabulae.

    Hamburgi duo jam pendent magnum trahentia momentum negotia, de Wismariensibus pactis21, quod ad exitum spectare arbitror, et alterum, quod Hagae tractatum iri putabam, nunc illuc translatum video de eo, quod dixi, federe Lutetiano.

    Literae, quas recentes a magno D. cancellario22 accepi23, non parum de hac re, quam conceperam, spem mihi imminuunt, quando perplexantur Angli neque satis animi sui sensa evoluunt.

    Landgravii24 ea est virtus, ut optima ei optare et communis rei et ipsius debeamus causa. Sed utilior fuisset ejus exercitus, si ad ducis Vinariensis conatus se admovisset propius. Utamur tamen eo, quantum licebit.

    Germaniae, ut dicis, miser est status servitutem suam tanto ementis pretio. Fames est in agris, solitudo in urbibus, imperium in armis, principum vix quisquam dignus principis nomine.

    Jactura Venloae25 discent Batavi, quam periculosa sint pacta cum civitatibus, quae belli jure accipere leges possunt ipsorum rebus idoneas, talia, quae pontificiorum coetus et emissarios alant augeantque. Nam inde profectam magnam ejus mali partem arbitror.

    Venit ad me qui Coloniae fuit Lagardius26. Placet ei is ad colloquium locus

    575

    et legati pontificii27 praedicat aequitatem. Idem facit Venetus28. Mihi nec pacificator iste nec locus satis placent, ut scripsi antehac29 et te consentire cognovi. Praeterea apparet, ibi res tantum eorum, qui sectantur pontificem, curatum iri: Suedorum, Batavorum, landgravii non aliam haberi rationem quam si forte ab amicis divelli possint.

    Quod Batavi ab Anglis nihil sperant boni, haud multum miror. Ducuntur enim, ut observas, multorum annorum experimentis. Sed ut mare, ita insulana ista aula facile mutationes recipit: quae ut in meliorem cadant partem, et Suedis et Batavis per idoneos homines laborandum est.

    De Ranzovio30 sermones sunt ita ut ais. Spero ab eo jam landgravio aliquid accessionis fore, nisi forte hic quoque ad propriam pacem, quod non spero, res suas dirigit.

    Reius31 vocatur legatus, qui III Augusti Dantisco abiit in Angliam, excusaturus rem, de qua scribis apud bonos judices excusatu difficilem.

    In Marienburgensi Prussiae conventu nihil aliud quam ampliatum tum de rebus aliis tum maritimis oneribus intelligo, novumque Thoram indictum conventum. Scriptum autem ab imperatore32 regi Dano33 exiisse tempus vectigalis, quod Albi impositum fuit. Sed ipse rex Hamburgensibus - sed hoc melius novit34 D. Salvius35, - ni secum decidant bellum et intutum mare Danici regni imperatori nihil debentis nomine minatur.

    Tibi, Illustrissime Domine, tuisque exopto felicissima.

    Excellentiae Tuae toto animo addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XIX Septemb. MDCXXXVII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. A.o 1637 16/26 Septemb.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 93. Gedrukt Epist., p. 361. Ludwig Camerarius was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Bedoeld zal zijn de ook verderop genoemde Georg Müller, secretaris van Axel Oxenstierna, zoals kan blijken uit de lezing der Epist.: Mullerus.
    3 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    4 - No. 3247 dd. 12 september.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - De copie te Uppsala heeft ten onrechte: monstrando.
    7 - Ettore Giovanni Ludovico Isolani, bevelhebber van een contingent Kroaten in dienst van keizer Ferdinand III.
    8 - De copie te Uppsala heeft ten onrechte: vallibus.
    9 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - Friedrich Betz.
    11 - Johann, graaf van Götz, bevelhebber in het keizerlijke leger.
    12 - Christoph Martin, vrijheer van Degenfeld.
    13 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    14 - Wladislas VII (IV).
    15 - Vgl. no. 3257, p. 572 en n. 5 aldaar.
    16 - Makssoudkhan.
    17 - Sefi (Sam Mirza), sjah van Perzië.
    18 - Urbanus VIII.
    19 - Marie de Rohan, echtgenote van Claude de Lorraine, hertog van Chevreuse.
    20 - Zie no. 3166, p. 426 n. 4.
    21 - Het verdrag van Wismar tussen Zweden en Frankrijk was op 30 maart 1636 gesloten; de Zweden hielden de ratificatie op tot het najaar 1637.
    22 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    23 - Bedoeld zal zijn no. 3201 dd. 8 augustus.
    24 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    25 - De stad was op 25 augustus 1637 door Nicolaes van Brederode aan de Spanjaarden overgegeven.
    26 - Louis Escalin, baron de La Garde.
    27 - Martio, kardinaal Ginetti.
    28 - Alvise Contarini di Nicolo, Venetiaans gezant in Parijs.
    29 - No. 3183 dd. 31 juli.
    30 - Josias, graaf van Rantzau; zie over hem VI, p. 327 n. 13.
    31 - Andreas Rey.
    32 - Ferdinand III.
    33 - Christiaan IV.
    34 - De tekst der Epist. heeft: norit.
    35 - Johan Adler Salvius, Zweedse hofraad en gezant residerende in Hamburg en in Osnabrück.