Venerande Parens,
Dum hic ob festum Nativitatis Dominicae a curia vacamus, ego Amstelodamo dies paucos dabo, tum ut ea, quae ad nos misisti scripta2, quae anonyma esse cupis, curem edi quam possunt tutissime, tum ut eas, quas ibi cum viris optimis mihi comparavi amicitias aspectu quasi renovem.
De Anthologia3 videbo, quid constitui possit, et illud nisi voto respondeat, referam eam, quae nunc apud D.m Vossium4 est, mecum Hagam exspectaturus
836
ibi, quid de ea destinaveris. Interim Historiam tuam5 et quae ad Evangelia notasti6 sanctissime servamus.Obiit hic vir optimus D.s Opmerius7 Amstelodamensis in supremo senatu non multos ante menses constitutus.
Mater in Zelandiam cogitat. Avus et avia8 satis bene sese habent et amitae mortem9 ex tot, quae habuere, adversis patienter ferre didicerunt.
Deus, venerande parens, novum huncce annum novam felicitatis tibi materiam esse velit.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Comit., XXVI Decem. MDCXXXIX.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Dec. 1639 (= 4 Jan. 1640).