eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    333

    5220. 1641 juni 8. Van A. Oxenstierna.1

    Magnifice ac generose domine legate, amice observande,

    Diu est, quod ad te aliquid literarum dederim.2 Ventilatum hactenus tum Hamburgi tum hic fuit negocium foederis prorogandi.3 Quod etsi necdum peractum ac conclusum sit, quantum tamen ex circumstantiis licet colligere, iam brevi renovatum firmabitur.

    Vidi quae nuper scripsisti ad dominum Salvium,4 id quod memini aliquoties in literis tuis ad me quoque indicatum, nonnullis te sive ceremoniis sive actibus in Gallia impeti, quae, si abs te tolerarentur, sacrae regiae Maiestati dominae nostrae et regno Sueciae crearent praeiudicium cederetque in diminutionem regiae dignitatis. Quod cum communicarem dominis collegis meis, existimabamus et officio nostro et gravitati rei convenire, ut suo loco moneremus, quo remedium eiusmodi indignitatis actibus adhiberetur. Inficiantur quidem ministri christianissimi regis talia fieri nosque hactenus speravimus ab iis cessatum iri.

    Ast, cum nulla ratione pati possumus, ut praeiudicia eiusmodi, quae cum continuatione exercentur, admittantur, iis imposterum praecavendis visum est dominis administratoribus regni munus ordinarii in Gallia legati suspendere considerantes ea, quae a regia Maiestate inibi locorum peragentur, confici sine metu aut occasione eiusmodi indignitatum a ministro quopiam alio, qui nomen ac titulum tantum residentis sive agentis sustineat, posse.

    Mihi vero iniunctum est, tibi haec quasi in antecessum significare,5 quo scias res tuas interea temporis et, antequam per literas sacrae regiae Maiestatis contigerit te inde revocari, ita disponere, prout tibi familiaeque tuae quam commodissimum videbitur.

    Etsi vero ab isto munere revocere, existimationi tamen atque utilitatibus tuis ita providebitur, ut sentias servitia tua sacrae regiae Maiestati et dominis administratoribus regni omnino grata fuisse. Cui negocio promovendo me habiturus es paratissimum tibique benevolentissimum.

    De caetero te quam diutissime valere cupio.

    T. amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Stocholmiae, die 29 Maii Anno 1641.

    Adres: Sacrae reg.ae Maiestatis Sueciae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, magnifico ac generoso domino Hugoni Grotio, amico meo observando.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: [Rec.] 17 Iulii.

    En in dorso: 29 Maii 1641 cancellarius.

     

    Boven de brief in de copie te Stockholm: Ad legatum Hugonem Grotium, nostri regni cancellarii, ut se in antecessum paret, si contigerit munus ordinarii legati in Gallia suspendi et inde eum evocari ob exercitos indignitatis actus a rege ibidem.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5. Oorspr. Eigenh. ondertek. Copie Stockholm, RA, Riksregistratur 1641, Tyskt och Latinskt, f. 168. Antw. op no. 5171 (aan J.A. Salvius); beantw. d. nos. 5285 en 5296.
    2 - De laatste nog bewaarde brief van Oxenstierna aan Grotius is gedateerd op 15 januari 1641, no. 5013.
    3 - Het verdrag tussen Frankrijk en Zweden werd in juli 1641 verlengd.
    4 - No. 5171 dd. 4 mei 1641.
    5 - Het ontslag werd Grotius tenslotte aangezegd in januari 1645.