eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5285. 1641 juli 20. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Diu fuit, quod exspectavi literas a Sublimitate tua aut eius iussu scriptas, quae me mandatis instruerent super iis, in quibus haesitabam, solitus semper praescripta diligenter sequi. Id cum mihi2 defuerit, feci quod iudicare potui esse optimum.3

    Post illud, de quo scripseram,4 nihil novae mihi controversiae cum Gallis fuit, et quidam e senatu regio honorifice me salutatum venere.5

    Ex legatione lucri nihil accepi. Patrimonium vero vetus6 diminui, maxime ex quo in immensum crevere rerum7 pretia, quod non ignorant qui hic vixere Suedi. Et nunc in longum, ut hic moris est, conduxi domum splendidiorem8 ornavique supellectile non mihi, sed legationi conveniente. Lucrum vero, quod speraveram, maximum fuit9 pax orbis christiani, ad quam10 si quid potuissem contribuere, id summae duxissem felicitati. Si tamen utilitas Suedica non ferat me11 legatum haberi, rogo, ut sciam, quando velit regina et excellentissimi rectores me hanc sarcinam deponere,12 ut mihi dispiciam13 locum pacatum, valetudini meae et optime de me meritae coniugis congruentem, ubi privatus remotusque a bellicis negotiis in piis meditationibus consenescam grato semper animo recolens honorem mihi habitum, hoc interim dolens impensas in hanc legationem factas non eum, quem speraveram, fructum consecutas.

    Deus [etc.]

     

    Lutetiae, X/XX Iulii MDCXLI.

    411

    Bovenaan de minuut schreef Grotius: Magno cancellario.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig staat: Argumentum. Queritur sumtuosam legationem. Dimissionem ex legatione vel subolet vel optat. Coniugem laudat.

    Notes



    1 - Minuut Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5. Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 33; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 83. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 142. De volgende passages werden door Grotius pas in tweede instantie in de minuut ingevoegd: ‘Patrimonium ... maxime’, ‘quod ... Suedi’, ‘ut ... est’, ‘Lucrum ... felicitati’, ‘privatus ... -que’. Voorts zijn significante tekstverschillen tussen de minuut en de copieën hieronder in de noten aangegeven. Tezamen met no. 5296 antw. op no. 5220.
    2 - In de minuut volgt nog: diu.
    3 - In de minuut volgt, in margine toegevoegd: Quid vero infelicius quam accusari posse, utrumvis facias?
    4 - Zie no. 5171 dd. 4 mei aan J.A. Salvius.
    5 - In de minuut verbeterd uit: me inviserunt.
    6 - Het woord ‘vetus’ ontbreekt in de minuut.
    7 - In de minuut volgt nog: omnium.
    8 - Grotius had per 24 juni 1641 een ander, groter huis gehuurd voor een periode van 6 jaar; zie ook no. 5159 n. 21.
    9 - De minuut geeft: fuerat.
    10 - De beide copieën geven: quem.
    11 - In de minuut volgt nog - in tweede instantie ingevoegd -: hic aut alibi. In margine nog eens: aut hic aut alibi.
    12 - Het ontslag werd Grotius tenslotte aangezegd in januari 1645.
    13 - De minuut geeft: ut hanc sarcinam deponam ac mihi dispiciam.