eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5171. 1641 mei 4. Aan J.A. Salvius.1.

    Illustrissime domine,

    Cum dolore maximo intelligo minus commodam valetudinem Exc.ae v.ae Deumque precor, eam ut restituat. Doleo etiam intercidisse literas quasdam meas. Scripsi enim die quoque septimo. Ubi autem eae sint interceptae, difficilis coniectura est. Amstelodami neminem novi, qui rei Suedicae inserviat. Itaque literas posthac meas ad D. Spiringium2 mittam, qui omnem adhibiturus est curam, ne quid temporis pereat.

    Spero, si novetur cum Gallia fedus,3 futurum, ut etiam dignitatis regni, cui multae hic struuntur insidiae, habeatur ratio, ut eximar certationibus, quae mihi tam longe a Suedia posito et non semper ad ea, quae moneo, responsum accipienti sunt perdifficiles.

    Pecuniam auxiliarem in mensem Maium parant Galli; de ea hic retinebo quantum mihi debebitur de salariis mense Iunio venturo additis quibusdam impendiis. De ea pecunia epistola mea Gallica4 ad manus Exc.ae vestrae perveniet. Rogo, ut benevolentia Ex.ae vestrae in hoc quoque negotio mihi adsit. Rationes accepti reddam cui voluerint excellentissimi rectores regni. Anni sunt quatuor, cum rationes ad mensem Iunium cum D. Spiringio adaequavi.

    Deus, illustrissime domine, servet Excellentiam vestram.

    Excell. vestrae omni observantiae obsequio devotus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXV Aprilis/IV Maii MDCXLI.

     

    Optaveram scire, quomodo me gerere deberem adversum Portugallicos hic legatos.5 Ea de re nec iussum e Suedia nec consilium a v.a E.a accepi.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Sueciae legatis maiorem a Gallis extorquendum honorem autor est. Pecunias sibi debitas retinet factumque excusat.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 21; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 61. Gedrukt Epist., p. 675 no. 1490. De beide copieën bevinden zich tussen Grotius' brieven aan Axel Oxenstierna. Gezien onder andere de aanhef ‘Illustrissime domine’ is de brief echter voor Salvius bedoeld, maar door deze vervolgens aan Oxenstierna doorgezonden; zie ook infra no. 5220! De subscriptie is alleen in de uitgave der Epist. overgeleverd, het postscriptum alleen in de beide copieën. Antw. op no. 5137 (van Salvius' secretaris Georg Keller).
    2 - Petter Spiring Silvercrona, resident en raad van financiën van Zweden in Den Haag (no. 5000 n. 1); zie ook infra no. 5184.
    3 - Het verdrag tussen Frankrijk en Zweden werd in juli 1641 verlengd. De uitgave der Epist. geeft: si noviter cum Gallis fedus ineatur.
    4 - Ontbreekt. Grotius hield sinds 1640 zijn salaris af van de Franse subsidie aan Zweden; vgl. dl. XI, p. XII.
    5 - Francisco de Mello en dr. António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6).