Illustrissime domine,
Miror rem tantam, quanta est pax Germaniae, ad nugas, id est disputationem de locis,2
415
adhaerescere. Pro marescallo Hornio valde sum sollicitus. Amo eum et veneror ob valde raras in milite virtutes, tum vero etiam quod magni cancellarii, cui omnia debeo, gener est.3 Multum vereor, ne aliquid mali lateat sub illis tergiversationibus Gallorum. Memini enim ipsum cardinalem mihi verba quaedam quae dicta constabat4 urgenti dicere regem scripto, non verbis obligari.Batavi videntur de transactione cum Danis5 in praesens haud multum sperare. Sed facile ista in aliam faciem converti possunt.
Sum vero eroque semper [etc.]
Lutetiae, X/XX Iulii MDCXLI.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Irascitur tantam esse disceptationem, quo in loco pacis Germanicae tractatus sint instituendi. Riceliaci politicum monitum.