Nobilissime et amplissime domine,
Quanti Nobilitatem vestram semper fecerim ob constans studium tuendae patriae libertatis et pacis inter christianos, ipsa coniecturam forte facere aliquam poterit magis ex verbis meis quam ex factis, quia bene de Nobilitate vestra loquendi semper mihi fuit, bene autem faciendi
482
magno meo cum moerore nunquam mihi facta est copia. Caeterum ego mihi eius iudicii plane sum conscius vidique amicam manum Nobilitatis vestrae2 magno cum gaudio ipsoque ex animo tum communi Rhaetorum tum Nobilitati vestrae omnia prosperrima deque et huius et illius morbis plurimum doleo.De controversia Engadinae Inferioris et octo Iurisdictionibus multa didici partim ex rumore, partim ex scriptis editis et non editis. Audio autem nuper prodiisse ea de re libellos,3 qui hucusque non pervenerunt. Eos si quando videro aut Nobilitatis vestrae comitate aut alia quavis occasione, potero rectius de toto negotio et iudicare et, si ita res tulerit, loqui. Ulyssem,4 de quo loquitur epistola Nobilitatis vestrae, non minoris facio quam illum, quem Homerus proposuit politicae prudentiae exemplar, et, si rebus id ostendere possum, faciam.
Suedi nostri fedus de integro fecere cum Gallis5 duraturum ad pacis usque tempus, in cuius spem id fedus factum est. Federi adiunxit se domus Lunaeburgica. Idem facturam puto Hassiae viduam6 cum electore Brandenburgico.7 Inducias fecit Suedia in annos duos, et alia inter eos agitantur maiora.
Deus nos magis magisque illustret ad cognoscendam veritatem suam et viam pacis ac sic nos ad bona aeterna praeparet.
Nobil. vestrae ad omnia officia paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 21/31 Augusti 1641.